LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVIII

Exercitium 11

1. Mīlitēs quī Cannās perfūgerant extemplō captī sunt, cum vīcus nūllō mūnīmentō [= nūllā mūnītiōne] prōtegerētur.

2. Proeliō Cannēnsī caesa sunt XLVIII mīlia hominum, in hīs ambō cōnsulum quaestōrēs, XXXIX tribūnī mīlitum, aliquot cōnsulārēs et praetōriī [: quī cōnsulēs et praetōrēs fuerant], LXXX senātōrēs.

3. Hannibal tantō bellō perfūnctus [= dēfūnctus] quiētem sibi et fessīs mīlitibus dedit.

4. Maharbal verō 'Immō' inquit 'diē quīntō victor in Capitōliō epulāberis [= cēnābis]! Sequere! Cum equite praecēdam [<> sequar]!'

5. Ut Hannibal dīxit 'tempore opus esse ad cōnsilium pēnsandum [= reputandum]', ille 'Vincere scīs, Hannibal' inquit, 'victōriā ūtī nescīs.'

6. Intereā, cum Hannibal castra Rōmāna minōra ā flūmine exclūsisset [< ex + clausisset], dēditiō mātūra [<> sēra] facta est.

7. Ex castrīs māiōribus ad IV [circiter IV] mīlia peditum et CC equitēs Canusium perfūgērunt; quibus mulier Āpula dīves frūmentum, vestem, viāticum [< via] dedit.

8. Eōdem tempore totidem mīlitēs Rōmānī, nōn agmine sed pālātī [= vagī] per agrōs, Venusiam ad cōnsulem Varrōnem pervēnērunt.

9. Hīs reliquiīs [< reliquus] collēctīs, iam aliqua speciēs exercitūs cōnsulāris erat

10. Hannibal per Campāniam Neāpolim petīvit, sed moenia fīrmissima eum ab urbe oppugnandā absterruērunt [= dēterruērunt].

11. Inde Capuam profectus ā Campānīs receptus laetus ac libēns [< libet] ūnum diem celebrāvit [= fēstum habuit], dum urbem vīsit.

12. Posterō diē in senātū ōrātiōne perblandā [= valdē blandā] Campānīs grātiās ēgit 'quod suam amīcitiam societātī Rōmānae praeposuissent [= praetulissent]' et iīs prōmīsit 'brevī caput Italiae omnī Capuam fore!'

13. Aedīlis est magistrātus quī aedificia pūblica, viās ac lūdōs cūrat.


Index Cap. 48 Ecercitium 10 Cap. 48 Exercitium 12