1. Quō cōnsul C. Terentius Varrō cum quīnquāgintā equitibus perfūgit? Varrō Venusiam perfūgit cum quīnquāgintā ferē equitibus.
2. Quot Rōmānī proeliō Cannēnsī caesī esse dīcuntur? Eō proeliō duodēquīnquāgintā mīlia ducentī Rōmānī caesī esse dīcuntur.
3. Cūr clādēs Cannēnsis gravior foediorque fuit quam Alliēnsis? Quia ad Alliam exercitus fugā servātus est, ad Cannās paucī fūgērunt.
4. Quid Maharbal Hannibalī suāsit post proelium Cannēnse? Maharbal Hannibalī suāsit ut sē Rōmam sequerētur.
5. Cūr Hannibal nōn statim adversus Rōmam prōgressus est? Hannibal fessīs mīlitibus quiētem dare voluit atque cōnsilium pēnsāre.
6. Quis Rōmānōs quī Canusium perfūgerant adiūvit? Būsa, mulier Āpula nōbilis, Rōmānōs quī Canusium perfūgerant adiūvit.
7. Cūr castra minōra dēditiōnem mātūram fēcērunt? Castra dēdita sunt quia mīlitēs labōre, vigiliīs, vulneribus fessī erant.
8. Omnēsne quī in māiōra castra perfūgerant Poenīs sē dēdidērunt? Castra māiōra ā sauciīs timidīsque dēdita sunt, cum cēterī aufūgissent.
9. Quot mīlitēs Rōmānī Venusiam ad cōnsulem pervēnērunt? Venusiam ad cōnsulem ad quattuor mīlia et quingentī mīlitēs pervēnērunt.
10. Quid cōnsul Varrō senātuī litterīs nūntiāvit? Varrō nūntiāvit 'sē Canusiī esse cum reliquiīs exercitūs.'
11. Quō Hannibal post Cannēnsem pugnam profectus est? Post proelium Cannēnse in Samnium, inde in Campāniam profectus est.
12. Cūr urbem Neāpolim nōn oppugnāvit? . Neāpolim oppugnāre ausus nōn est quia moenia urbis eum absterruērunt.
13. Quōmodo Hannibal ā Campānīs receptus est? Hannibal benignē exceptus est ā Campānīs.
14. Quid Hannibal Campānīs prōmīsit? Hannibal Campānīs prōmīsit 'brevī Capuam caput Italiae futūram esse.'