LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVIII

Exercitium 14

1. Quis nūntius victōriae Cannēnsis Carthāginem vēnit? Māgō, frāter Hannibalis, nūntius victōriae Carthāginem vēnit.

2. Prō quibus rēbus diīs grātiās agendās esse dīxit Māgō? Māgō 'prō magnīs frātris victōriīs diīs grātiās agendās esse' dīxit.

3. Quōmodo Māgō dēmōnstrāvit quot equitēs Rōmānī caesī essent? Māgō in vestibulō ānulōs aureōs Rōmānōrum occīsōrum effūndī iussit.

4. Quae fuit summa ōrātiōnis eius? Summa fuit ōrātiōnis 'Hannibalī mittendum esse supplēmentum et commeātum.'

5. Quid Himilcō Hannōnem interrogāvit? Himilcō Hannōnem interrogāvit 'num eum paenitēret bellī cum Rōmānīs?'

6. Quid Hannō Himilcōnī respondit? Respondit 'nōn sē dēsitūrum bellum recūsāre antequam pāx facta esset.'

7. Quid senātus Carthāginiēnsis dēcrēvit? Senātus dēcrēvit ut māximum supplēmentum Hannibalī mitterētur.

8. Quī dux Rōmānus prīmus exercitum Hannibalis vīcit? M. Claudius Mārcellus prīmus Hannibalem proeliō vīcit.

9. Quōmodo exercitus Hannibalis in hībernīs ēnervātus est? Ēnervātus est exercitus Carthāginiēnsis cum in hībernīs luxuriārētur.

10. Quam urbem Siciliae M. Claudius Mārcellus obsēdit et expugnāvit? Mārcellus in Siciliā urbem Syrācūsās obsēdit atque expugnāvit.

11. In Hispāniā quem exitum tulērunt P. et Cn. Scīpiōnēs? P. et Cn. Scīpiōnēs in Hispāniā victī atque caesī sunt.

12. Capuā captā quid Campānī prīncipēs fēcērunt? Prīncipēs Campānōrum venēnō sibi mortem cōnscīvērunt.

13. Quid ēvēnit M. Claudiō Mārcellō ē castrīs prōgressō? Mārcellus ē castrīs prōgressus ab Hannibale circumventus et occīsus est.

14. Quārē Hasdrubal cum exercitū Alpēs trānsgressus est? Hasdrubal cum exercitū Alpēs trānscendit, ut frātrem adiuvāret.

15. Num Hasdrubal sē Hannibalī iūnxit? Antequam sē Hannibalī iūnxit, Hasdrubal ā Rōmānīs victus occidit.


Index Cap. 48 Ecercitium 13 Cap. 48 Exercitium 15