1. P. Scīpiō in Hispāniā cum Poenīs dēbellāvit [= fīnem fēcit bellandī], et in Āfricam nāve trānsvectus foedus cum rēgibus Syphāce et Masinissā iūnxit.
2. Syphāx, cum Sophonisbam, fīliam Hasdrubalis Gisgōnis, uxōrem dūxisset, foedus quod cum Scīpiōne iūnxerat renūntiāvit [= revocāvit].
3. Scīpiō Poenōs vīcit et Syphācem cēpit, adiuvante Masinissā, quī Sophonisbam, uxōrem Masinissae, adamāvit [= amāre coepit].
4. Quā dē causā cum ā Scīpiōne castīgārētur [= reprehenderētur], Masinissa Sophonisbae venēnum mīsit, quod illa hausit [= bibit], nē capta Rōmam dūcerētur.
5. Annō bellī XVI Hannibal ex diūtinā possessiōne [< possidēre] Italiae revocātus est.
6. Frendēns [= īrātus dentēs movēns] gemēnsque ac vix lacrimīs temperāns [= abstinēns] dīcitur lēgātōrum verba audīvisse.
7. Dīxit 'sē nōn ā populō Rōmānō victum esse, sed obtrectātiōne [< obtrectāre] atque invidiā senātūs Carthāginiēnsis'.
8. 'Neque hāc dēfōrmitāte [< dēfōrmis] reditūs [< redīre] meī' inquit 'tam P. Scīpiō exsultābit [= ovābit] quam Hannō...!'
9. In Āfricā Hannibal, cum nēquīquam pācem cum Scīpiōne compōnere temptāvisset, aciē victus est.
10. Carthāginem accītus in senātū fassus est 'sē bellō victum esse, nec spem salūtis alibī [= aliō locō] quam in pāce impetrandā esse'
11. Condiciōnibus pācis ēditīs, senātus Carthāginiēnsis multīs verbīs dē pāce disseruit [= variās sententiās dīxit].
12. Tum indūtiae Carthāginiēnsibus datae sunt in trēs mēnsēs, quibus iīs nōn licuit aliō [= in alium locum] quam Rōmam lēgātōs mittere.
13. Pāx iīs data est hīs condiciōnibus: perfugās [< perfugere] et captīvōs redderent Rōmānīs, nāvēs praeter X trirēmēs [< III + rēmī] trāderent elephantōsque...; X mīlia talentum argentī discrīpta portiōnibus aequīs in
annōs L solverent; obsidēs C darent.
14. Nāvēs Poenōrum D in altum prōvectae incēnsae sunt, quārum incendium Poenīs tam lūgubre [= fūnestum] fuit quam sī ipsa Carthāgō ārdēret.