1. Quis cum Poenīs dēbellāvit in Hispāniā? P. Cornēlius Scīpiō in Hispāniā cum Carthāginiēnsibus dēbellāvit.
2. Cum quibus rēgibus P. Scīpiō foedus fēcit? Scīpiō cum Syphāce et Masinissā rēgibus foedus fēcit.
3. Cūr rēx Syphāx amīcitiam quam cum Scīpiōne fēcerat revocāvit? Amīcitiam Scīpiōnis revocāvit, cum fīliam Hasdrubalis uxōrem dūxisset.
4. Syphāce captō, quis uxōrem eius Sophonisbam adamāvit? Masinissa Sophonisbam, uxōrem Syphācis, adamāvit.
5. Cūr Masinissa Sophonisbae venēnum mīsit? Masinissa Sophonisbam venēnō necārī voluit, nē capta Rōmam mitterētur.
6. Victōriīs in Āfricā Scīpiōnis quid effectum est? Victōriīs Scīpiōnis effectum est ut Hannibal in Āfricam revocārētur.
7. Quō animō Hannibal lēgātōs sē revocantēs audīvit? Hannibal māximā indignātiōne incēnsus lēgātōs audīvit.
8. Lēgātīs audītīs, ā quō sē victum esse dīxit Hannibal? Dīxit 'obtrectātiōne atque invidiā Carthāginiēnsium sē victum esse!'
9. Num Hannibal Rōmānōs in Āfricā vīcit? In Āfricā Hannibal ā Rōmānīs victus est.
10. Quō Hannibal victus perfūgit? Hannibal ē proeliō ēlāpsus Hadrūmētum perfūgit.
11. Carthāgine quid fassus est in senātū? In senātū Carthāginiēnsī Hannibal fassus est 'sē bellō victum esse.'
12. Poenīs dēvictīs, cūr Rōmānī Carthāginem nōn dēlēvērunt? Rōmānī obsidiōnem urbis tam mūnītae et tam validae recūsāvērunt.
13. Quid Carthāginiēnsēs Rōmānīs trādidērunt? Nāvēs, elephantōs, perfugās, captīvōs, obsidēs Rōmānīs trādidērunt.
14. Quid nāvibus Carthāginiēnsium factum est? Nāvēs Carthāginiēnsium in altum provectae incēnsae sunt.
15. Quō cognōmine imperātor P. Cornēlius Scīpiō nōbilitātus est? P. Cornēlius Scīpiō cognōmine 'Āfricānī' nōbilitātus est.