1. Quod bellum memorābile T. Līvius librīs XXI-XXX nārrat? Iīs librīs T. Līvius nārrat bellum Pūnicum secundum.
2. Ad quod iūs iūrandum Hamilcar Hannibalem puerum adēgit? Hamilcar fīlium suum iūre iūrandō adēgit 'semper sē hostem fore Rōmānīs.'
3. Quamobrem bellum cum Rōmānīs dīlātum est? Ob mortem Hamilcaris et pueritiam Hannibalis dīlātum est bellum.
4. Quis in locum Hamilcaris successit? In locum Hamilcaris successit Hasdrubal, gener eius.
5. Hasdrubalne nova bella gessit in Hispāniā? Hasdrubal nōn bellō, sed conciliandīs gentibus rem Carthāginiēnsem auxit.
6. Quod foedus populus Rōmānus fēcit cum Hasdrubale? Rōmānī cum Hasdrubale foedus fēcērunt ut Hibērus fīnis imperiī esset.
7. Quārē Hasdrubal Hannibalem vix pūberem ad sē arcessī voluit? Hasdrubal Hannibalem sēcum habēre voluit ut mīlitiae adsuēsceret.
8. Quid Hannō dē ēa rē cēnsuit in senātū Carthāginiēnsī? Hannō cēnsuit Hannibalem domī tenendum esse.
9. Quōmodo Hannibal in Hispāniam missus ab exercitū exceptus est? Hannibal bene exceptus est ab exercitū.
10. Hasdrubale occīsō quis imperātor nōminātus est? Hannibal omnium assēnsū imperātor nōminātus est.
11. Quibus Hannibal dux prīmum bellum intulit et quam urbem cēpit? Prīmum Olcadibus bellum intulit atque Cartalam, oppidum eōrum, expugnāvit.
12. Cartalā captā et dīreptā, quō exercitus dēductus est? Tum exercitus Carthāginem Novam in hīberna dēductus est.
13. Ubi Hannibal posterō annō proelium commīsit cum Carpētānīs? Cum Carpētānīs proelium fēcit ad Tagum flūmen.
14. Carpētānīs superātīs, omnisne Hispānia Carthāginiēnsium erat? Omnis Hispānia trāns Hibērum praeter Saguntīnōs Carthāginiēnsium erat.
15. Cūr Saguntīnīs lībertās servābātur? Foedere ab Hasdrubale cum Rōmānīs factō Saguntīnīs lībertās servābātur.