LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVIII

Exercitium 4

1. Quārē Saguntīnī lēgātōs Rōmam mīsērunt? Saguntīnī lēgātōs Rōmam mīsērunt, ut auxilium adversus Poenōs ōrārent.

2. Lēgātīs audītīs quid senātuī placuit? Placuit lēgātōs mittī quī Hannibalī imperārent ut ā Saguntīnīs abstinēret.

3. Quī nūntius Saguntō allātus est lēgātiōne dēcrētā necdum missā? Nūntius allātus est 'Saguntum ā Carthāginiēnsibus oppugnārī.'

4. Rē iterum ad senātum relātā, omnēsne lēgātōs mittendōs cēnsēbant? Aliī 'bellum gerendum esse' cēnsēbant, aliī 'lēgātōs mittendōs.'

5. Cūr haec sententia vīcit? Haec sententia vīcit, quia tūtissima vidēbātur.

6. Quōmodo Hannibal Saguntum aggressus est? Hannibal summā vī Saguntum aggressus est.

7. Quibus māchinīs mūrī quassārī possunt? Mūrī quassantur māchinīs quae 'arietēs' vocantur.

8. Prīmōne impetū Carthāginiēnsēs intrā mūrōs Saguntī penetrāvērunt? Saguntīnī prīmum impetum Carthāginiēnsium reppulērunt.

9. Quid Hannibalī accidit in tumultuāriīs certāminibus? Hannibal trāgulā graviter ictus est.

10. Quid Hannibal lēgātīs quī Rōmā vēnērunt respondit? Respondit 'nōn tūtō lēgātōs aditūrōs nec sibi operae esse eōs audīre!'

11. Quō lēgātī dīmissī profectī sunt? Lēgātī Rōmānī dīmissī Carthāginem profectī sunt.

12. Quid Hannō in senātū Carthāginiēnsī cēnsuit? Cēnsuit 'ut exercitus Saguntō abdūcerētur et Hannibal Rōmānīs dēderētur!'

13. Num senātus Carthāginiēnsis sententiam Hannōnis secūtus est? Omnis senātus Carthāginiēnsis Hannibalī favēbat.

14. Quid lēgātīs Rōmānīs respōnsum est? Lēgātīs respōnsum est 'bellum ortum esse ā Saguntīnīs, nōn ab Hannibale.'

15. Inopiā omnium crēscente quae Saguntīnīs erat ūnica spēs? Saguntīnīs obsessīs ūnica spēs erat auxilium Rōmānōrum.


Index Cap. 48 Ecercitium 3 Cap. 48 Exercitium 5