LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVIII

Exercitium 5

1. Alorcus ad praetōrem [= praefectum urbis] Saguntīnum dēductus pācis condiciōnēs dūrissimās Saguntīnīs attulit:

2. 'Hannibalem urbem iīs adēmptūrum esse et locum assignātūrum in quō novam urbem aedificārent.'

3. Omnī aurō et argentō ad Hannibalem dēlātō, oppidānī inermēs ex urbe exīre iubēbantur; ita inviolātī [= incolumēs] servārī poterant.

4. Ut haec audīvērunt, prīmōrēs, aurō et argentō ex pūblicō prīvātōque in ignem coniectō, plērīque sēmet [= sē] ipsī eōdem praecipitāvērunt.

5. Ex hōc pavor et trepidātiō tōtam urbem pervāsit.

6. Mox, cum turris prōcidisset et urbs statiōnibus [< stāre] cūstōdiīsque solitīs nūdāta esset, exercitus Poenōrum omnibus vīribus impetum fēcit et urbem mōmentō [= brevissimō tempore] cēpit.

7. Saguntī excidiō [< exscindere] nūntiātō, maeror [< maerēre] et īra metusque dē summā rērum [= ūniversīs rēbus] senātōrēs cēpit.

8. Cōnsulēs prōvinciās sortītī [< sors] sunt: Hispānia Cornēliō, Āfrica Semprōniō ēvēnit [= sortibus mandāta est].

9. Utrīque magnae cōpiae pedestrēs et equestrēs [< equus] datae sunt, atque īnsuper [= praetereā] alterī nāvēs longae CLX, alterī LX quīnquerēmēs [< V + rēmus].

10. Hīs comparātīs [= parātīs] lēgātī Carthāginem missī sunt, quī bellum indīcerent 'sī pūblicō cōnsiliō Hannibal Saguntum oppugnāvisset.'

11. Senātus Carthāginiēnsis lēgātīs respondit 'foedus quod Hasdrubal sine auctōritāte [< auctor] suā īcisset cum Rōmānīs, sē obligāre [= officiō tenēre] nōn potuisse; ergō iūre oppugnātum esse Saguntum'.

12. 'Proinde' inquit Poenus 'omittite [= nōlīte] Saguntī mentiōnem facere [= Saguntum memorāre], et quod diū parturit animus vester, aliquandō pariat!'

13. Postrēmō Rōmānus 'Bellum vōbīs dō!' inquit, et omnēs Carthāginiēnsēs succlāmāvērunt [< sub + clāmāvērunt]: 'Accipimus!'

14. Posterō annō Hannibal post labōriōsum [< labor] trānsitum [< trānsīre] Alpium in Italiam dēscendit.

15. Breviārium librōrum Līviī 'periochae' appellantur.


Index Cap. 48 Ecercitium 4 Cap. 48 Exercitium 6