LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVIII

Exercitium 8

1. Quōs montēs lacus Trasumennus subit? Lacus Trasumennus montēs Cortōnēnsēs subit.

2. Ubi Hannibal equitēs in īnsidiīs locāvit? Hannibal equitēs ad faucēs locāvit.

3. Quid C. Flāminius cōnspexit postquam angustiās superāvit? C. Flāminius hostēs in campō ante sē locātōs cōnspexit.

4. Cūr impetus Poenōrum Rōmānīs imprōvīsus fuit? Impetus imprōvīsus fuit quia ex īnsidiīs factus est.

5. Quae spēs salūtis mīlitibus Rōmānīs erat? Rōmānīs nūlla nisi in dexterā ferrōque spēs salūtis erat.

6. Quamdiū ad lacum Trasumennum pugnātum est? Trēs ferē hōrās ibi pugnātum est

7. Cūr eques Īnsuber cōnsulem Rōmānum petīvit? Īnsuber cōnsulem petīvit quia is patriam Īnsubrum populātus erat.

8. Num C. Flāminius incolumis ex eō proeliō rediit? C. Flāminius in mediō prōeliō lanceā trānsfīxus est.

9. Quid fugam Rōmānōrum impedīvit? Fuga Rōmānōrum lacū et montibus obstantibus impedītus est.

10. Quot Rōmānī in aciē caesī sunt et quot effūgērunt? Quīndecim mīlia Rōmānōrum caesa sunt, decem mīlia effūgērunt.

11. Quī magistrātus eam clādem Rōmānīs nūntiāvit? Praetor M. Pompōnius illam clādem populō Rōmanō nūntiāvit.

12. Quōmodo Rōmānī nūntiōs dē suōrum fortūnā petēbant? Multitūdō cīvium ad portās stābant suōs aut nūntiōs dē suīs opperientēs.

13. Senātū cōnsultante quae alia clādēs ex Umbriā nūntiāta est? Nūntiātum est 'quattuor mīlia equitum in Umbriā ab Hannibale circumventa.'

14. Quem populus Rōmānus dictātōrem creāvit? Tum populus Rōmānus Q. Fabium Māximum dictātōrem creāvit.


Index Cap. 48 Ecercitium 7 Cap. 48 Exercitium 9