1. Nēmō īnfitiātur [= negat] Hannibalem cēterōs imperātōrēs prūdentiā antecēdere [= praestāre].
2. Etsī populus Rōmānus aliās nātiōnēs [= gentēs] virtūte praestat [= antecēdit], tamen Hannibal semper victor discessit quotiēs/quotiēnscumque cum Rōmānīs congressus est [= cōnflīxit] in Italiā.
3. At ille invidiā et obtrectātiōne cīvium dēbilitātus [< dēbilis] est.
4. Odium Hannibalis ergā Rōmānōs velut hērēditāte [< hērēs] eī relictum erat ā patre Hamilcare, quī eum puerulum [= parvum puerum] iūrāre iussit 'numquam sē in amīcitiā cum Rōmānīs fore!'
5. Post obitum [< obīre] Hamilcaris, Hasdrubal, utpote [= scīlicet] gener eius, imperātor suffectus [= locō eius factus] est.
6. Hasdrubale occīsō, exercitus Hannibalem imperātōrem nōmināvit, id quod ā senātū Carthāginiēnsī comprobātum [= probātum] est.
7. Hannibal, posteāquam [= postquam] gentēs Hispāniae subēgit, Saguntum, cīvitātem foederātam [< foedus], vī expugnāvit.
8. Exercitum Pȳrēnaeum et Alpēs trādūxit, cum incolīs cōnflīxit eōsque concīdit [= cecīdit].
9. Nēmō umquam eā [= eā viā] Alpēs transierat cum exercitū.
10. Apud Padum Hannibal bis manum cōnseruit [= proelium commīsit] cum Rōmānīs eōsque prōflīgāvit [= dēvīcit].
11. In Etrūriae palūdibus, cum trēs noctēs somnī indiguisset [= eguisset], alterum oculum āmīsit.
12. Exercitū cōnsulārī ad lacum Trasumennum victō, Hannibal dictātōrī Fabiō Māximō, quī eum intrā montēs clauserat, verba dedit [= illūsit] et sine dētrīmentō [= damnō] sē expedīvit [= līberāvit]:
13. Obductā [: obscūrā] nocte bovēs cum sarmentīs ārdentibus in cornibus dēligātīs [= alligātīs] dispālātōs [= passim pālātōs] immīsit, quō vīsū [< vīdēre] Rōmānōs terruit
14. Lēgātī Rōmānī operam dedērunt [= labōrāvērunt] ut Hannibalem in suspīciōnem [<> fidem] rēgī Antiochō addūcerent.
15. Mōns Pȳrēnaeus Hispāniam ā Galliā sēiungit [= disiungit].
16. Īnfāns quī nōndum ambulāre potest, manibus et genibus rēpit.