1. Quid Cornēlius Nepōs dīcit dē fortitūdine Rōmānōrum? Cornēlius Nepōs dīcit 'Rōmānōs fortitūdine omnēs gentēs superāre.'
2. Quid cēnset dē prūdentiā Hannibalis imperātōris? Nepōs cēnset Hannibalem prūdentiā cēterōs imperātōrēs praestitisse.
3. Quōmodo imperātor ille fortissimus dēbilitātus est? Hannibal invidiā atque obtrectātiōne suōrum cīvium dēbilitātus est.
4. Quis animum Hannibalis odiō ergā Rōmānōs incendit? Hamilcar, pater Hannibalis, animum fīliī odiō ergā Rōmānōs incendit.
5. Post obitum Hamilcaris et Hasdrubalis quis imperātor factus est? Hamilcare et Hasdrubale mortuīs Hannibal adulēscēns imperātor factus est.
6. Quid Hannibal imperātor ēgit in Hispāniā? In Hispāniā complūrēs gentēs subēgit atque Saguntum expugnāvit.
7. Saguntō captō quō exercitum sēcum dūxit? Hannibal exercitum suum trāns Pȳrēnaeum atque Alpēs in Italiam dūxit.
8. Cum quō apud flūmen Rhodanum cōnflīxit? Apud Rhodanum cum P. Cornēliō Scīpiōne cōnsule cōnflīxit.
9. Quī montēs Italiam ab Galliā sēiungunt? Alpēs sunt montēs quibus Italia ā Galliā sēiungitur.
10. Alpēs trānsgressus ubi Hannibal equestribus proeliīs Rōmānōs fūdit? Ad fluviōs Tīcīnum et Trebiam Hannibal Rōmānōs equestribus proeliīs vīcit.
11. Quō morbō Hannibal in Etrūriā affectus est? In Etrūriā Hannibal morbō oculōrum affectus est.
12. Quid factum est apud lacum Trasumennum? Apud lacum Trasumennum exercitus Rōmānus īnsidiīs circumventus est.
13. Quōmodo Hannibal Fabiō Māximō dictātōrī verba dedit? Noctū bovēs sarmenta incēnsa cornibus gerentēs praeter castra eius mīsit.
14. Quis cōnsul Rōmānus apud Cannās occīsus est? L. Aemilius Paulus cōnsul ad Cannās occīsus est.