1. Quamdiū [= tam diū quam] Hannibal in Italiā fuit, nēmō eum vīcit.
2 Longum est omnia eius proelia ēnumerāre.
3. Cum exhaustae essent Carthāginiēnsium facultātēs [= opēs], Hannibal revocātus est, ut impraesentiārum [= in praesēns tempus] bellum compōneret [= bellō fīnem pōneret] cum Rōmānīs.
4. Apud Zamam victus Hannibal bīduō [= duōbus diēbus] Hadrūmētum pervēnit.
5. Tum pāx facta est, sed nihilō sētius [= nihilō minus, tamen] Hannibal exercituī praefuit.
6. Posterō annō Carthāginiēnsēs lēgātōs Rōmam mīsērunt, quī Rōmānīs grātiās agerent eōsque corōnā aureā dōnārent.
7. Hannibal 'rēx' creātus novīs vectīgālibus effēcit ut pecūnia quae ex condiciōnibus pācis Rōmānīs dēbēbātur pendī [= solvī] posset.
8. Ubi cognōvit lēgātōs Rōmā vēnisse suī exposcendī grātiā [= causā], Hannibal in Syriam profūgit ad rēgem Antiochum, quī adversārius [< adversus] Rōmānōrum fuit.
9. Fugā palam factā [= patefactā], Poenī bona eius pūblicāvērunt [< pūblicus] et domum disiēcērunt [= dīruērunt].
10. Antiochō victō Hannibal Crētam vēnit, ut ibi cōnsīderāret [= reputāret] quō proficīscerētur.
11. Vir callidē prōvīdit [= praeparāvit, cūrāvit] nē pecūniam suam āmitteret propter avāritiam [< avārus] Crētēnsium.
12. Amphorās plumbō complēvit summīs aurō opertīs eāsque palam in templō dēposuit.
13. Tum, īnscientibus [= īnsciīs] Crētēnsibus, statuās aēneās [= aereās] aurō et argentō complēvit, eāsque in prōpatulō ante domum suam abiēcit.
14. Hannibal cum optimum imperātōrem tum bonum magistrātum sē praebuit [= sē esse ostendit].
15. Novī mīlitēs dīlēctū [< dīligere] cōnscrībuntur.