LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIX

Exercitium 4

1. Cūr Hannibal ex Italiā revocātus est? Hannibal ex Italiā revocātus est, ut patriam dēfenderet.

2. Quis fuit Hannibalis adversārius in Āfricā? In Āfricā P. Cornēlius Scīpiō Hannibalis adversārius fuit.

3. Num Hannibal Rōmānōs in Āfricā vīcit? Hannibal ā Rōmānīs victus est in Āfricā.

4. Quārē bellum compōnere cōnātus est? Bellum compōnere cupīvit, quō valentior cum Rōmānīs congrederētur.

5. Ubi Hannibal cum P. Scīpiōne cōnflīxit? Hannibal apud Zamam cum P. Scīpiōne cōnflīxit.

6. Quō Hannibal victus profūgit? Hannibal in Āfricā victus Hadrūmētum profūgit.

7. Pāce cum Rōmānīs factā quid ēgit Hannibal? Pāce factā Hannibal exercituī praefuit ac rēs in Āfricā gessit.

8. Quārē Carthāginiēnsēs lēgātōs Rōmam mīsērunt? Lēgātōs Rōmam mīsērunt quī peterent ut captīvī redderentur.

9. Cūr Rōmānī captīvōs Carthāginiēnsēs remittere recūsāvērunt? Captīvōs remittere nōluērunt quia Hannibal etiamnunc dux exercitūs erat.

10. Quid Hannibal Karthāgine effēcit? Hannibal effēcit ut pecūnia superesset quae in aerāriō repōnerētur.

11. Cūr Hannibal in Syriam ad rēgem Antiochum fūgit? In Syriam fūgit quia metuit nē lēgātī Rōmānī sē exposcerent.

12. Fugā eius patefactā quid Poenī fēcērunt? Poenī bona Hannibalis pūblicāvērunt et domum eius disiēcērunt.

13. Num Antiochus prosperē cum Rōmānīs pugnāvit? Antiochus ā Rōmānīs victus est ad Thermopylās.

14. Quō Hannibal ex Syriā sē contulit? Hannibal ex Syriā in Crētam profectus est.

15. Quid Hannibal in Crētā cōnsīderābat? In Crētā Hannibal cōnsīderābat quō sē cōnferret.

16. Cūr amphorās plumbō complētās in templō dēposuit? Ita Hannibal Crētēnsēs avārōs ēlūsit.

17. Quōmodo pecūniam suam abdidit? Statuās aēneās pecūniā suā complēvit.


Index Cap. 49 Ecercitium 3 Cap. 49 Exercitium 5