LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIX

Exercitium 6

1. Quō Hannibal ex Crētā vēnit? Ex Crētā Hannibal in Bīthȳniam ad rēgem Prūsiam vēnit.

2. Quid apud rēgem Prūsiam ēgit? Hannibal Prūsiam armāvit et exercuit adversus Rōmānōs.

3. Quī rēx, Rōmānīs amīcus, bellum cum Prūsiā gerēbat? Eumenēs, rēx Pergamī, et marī et terrā bellum cum Prūsiā gerēbat.

4. Ante proelium nāvāle quid classiāriīs praecēpit? Hannibal classiāriīs praecēpit 'ut in ūnam Eumenis nāvem concurrerent.'

5. Nāve rēgis pulsā, quōmodo Bīthȳniī reliquās nāvēs adortī sunt? In reliquās nāvēs Pergamēnās vāsa fictilia plēna serpentium coniēcērunt.

6. Quō Pergamēnī sē rettulērunt? Pegamēnī ad sua castra nautica sē recēpērunt.

7. Quōmodo Rōmānī cognōvērunt Hannibalem apud Prūsiam esse? Cum lēgātī rēgis Rōmae cēnārent, ūnus ex iīs dīxit 'eum in Bīthȳniā esse.'

8. Cūr Prūsiās Hannibalem Rōmānīs dēdere recūsāvit? Prūsiās Hannibalem dēdere recūsāvit, quod adversus iūs hospitiī esset.

9. Ubi Hannibal latēbat? Hannibal latēbat in castellō quod in omnibus partibus exitūs habēbat.

10. Quid puer quī forēs castellī circumierat Hannibalī nūntiāvit? Puer nūntiāvit 'omnēs exitūs ab armātīs occupātōs esse.'

11. Quid fēcit Hannibal nē ā Rōmānīs vīvus caperētur? Hannibal ā Rōmānīs circumventus venēnum sūmpsit.

12. Quā linguā Hannibal librōs cōnscripsit? Hannibal aliquot librōs Graecā linguā cōnscrīpsit.

13. Quō magistrō litterārum Graecārum ūsus est? Hannibal Sōsilō Lacedaemoniō doctōre litterārum Graecārum ūsus est.


Index Cap. 49 Ecercitium 5 Cap. 49 Exercitium 7