LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM L

Exercitium 10

1. Quis fuit prīmus nōbilis rēx Macedoniae? In Macedoniā Philippus II, pater Alexandrī, prīmus rēx nōbilis fuit.

2. Quot annōs rēgnāvit Alexander? Alexander Magnus trēdecim tantum annōs rēgnāvit

3. Num Alexander sē Eurōpae fīnibus continuit? Alexander in Asiā imperium Persārum subēgit.

4. Quid morte Alexandrī rēgnō eius factum est? Morte Alexandrī rēgnum eius in multa rēgna distractum est.

5. Quot lēgātī Rōmānī in Macedoniam missī sunt? Decem lēgātī in Macedoniam missī sunt, quī rēs compōnerent.

6. Quid fēcit Aemilius Paulus prīmō autumnō? Paulus prīmō autumnō tōtam Graeciam peragrāvit.

7. Quem locum prīmum petīvit? Prīmum Delphōs petīvit, ubi deō Apollinī sacrificāvit.

8. Quārē inclutus est portus Aulidis? Ibi classis Agamemnonis tranquillitāte prohibēbātur nē Trōiam īret.

9. Cūr Agamemnōn fīliam suam victimam ārīs admōvit? Ita fēcit quia Diāna eum iussit fīliam immolāre, ut ventum habēret.

10. Cui deae Paulus Athēnīs sacrificium fēcit? Athēnīs Paulus sacrificium fēcit Minervae, praesidī arcis Athēniēnsis.

11. In Peloponnēsō quās urbēs vīsit Paulus? Paulus urbēs Argōs, Epidaurum, Lacedaemonem vīsit in Peloponnēsō.

12. Olympiae quid animum Paulī mōvit? Olympiae Paulus Iovis simulācrum intuendō commōtus est.

13. Quid Paulus ex tribūnālī Macedonibus prōnūntiāvit? Prōnūntiāvit 'sē iubēre līberōs esse Macedonēs.'

14. Postquam Macedoniae lēgēs dedit, quid apparāvit? Deinde Paulus lūdicrum magnō apparātū Amphipolī fēcit.

15. Quid magnīs lūdīs in Graeciā fierī solet? Lūdīs Graecīs artificēs omnis generis atque āthlētae spectantur.


Index Cap. 50 Ecercitium 9 Cap. 50 Exercitium 11