LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM L

Exercitium 12

1. Quōs Paulus in triumphō ante currum dūxit? Paulus Perseum cum tribus fīliīs in triumphō dūxit ante currum.

2. Cūr duo Paulī fīliī māiōrēs patris nōmen nōn ferēbant? Paulus duōs fīliōs māiōrēs in adoptiōnem dederat.

3. Cūr duo fīliī eius minōrēs in triumphō cum patre currū vectī nōn sunt? Alter fīlius V diēbus ante triumphum, alter trīduō post dēcessit.

4. Dē quibus rēbus Paulus post triumphum in cōntiōne ēdisseruit? In cōntiōne imperātor dē suīs rēbus gestīs ēdisseruit.

5. Quot diēbus Paulus sē bellum Macedonicum perfēcisse dīxit? Paulus 'sē bellum Macedonicum quīndecim diēbus perfēcisse' dīxit.

6. Quae rēs secundae victōriam Paulī secūtae sunt? Cīvitātēs multae sē dēdidērunt, gaza rēgia occupāta est, rēx ipse captus.

7. Quid Paulus in exercitū in Italiam trāiciendō timēbat? Paulus maris perīcula timēbat.

8. Num Paulus tantum dē pūblicā fēlīcitāte locūtus est? Paulus etiam dē calamitāte suā prīvātā locūtus est.

9. Quid populō nārrāvit dē prīvātā suā fortūnā? Nārrāvit 'triumphum suum duōbus fīliōrum fūneribus interpositum esse.'

10. Num pater miserābiliter orbitātem suam dēflēvit? Pater calamitātem suam nōn flēbiliter miserātus est

11. Quōmodo sē cōnsōlātus est in tantā clāde domūs suae? Pater dīxit 'secundam fortūnam pūblicam sē in tantā clāde cōnsōlārī.'

12. Cūr Horātius Latium 'agreste' vocat? Latium 'agreste' vocat quia Rōmānī urbānīs artibus Graecōs nōn aequābant.


Index Cap. 50 Ecercitium 11 Cap. 50 Exercitium 13