LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM L

Exercitium 5

1. In Thessaliā P. Licinius Crassus levibus expedītiōnibus [< expedīre] cum Perseō, rēge Macedoniae, haud prosperō ēventū [< ēvenīre] pugnāvit.

2. In Āfricā dē agrō līs [= certāmen] fuit inter Poenōs et Masinissam.

3. Annō DLXXXVI a. u. c. Perseus ā L. Aemiliō Paulō dēvictus est, et deinceps [= deinde] omnis Macedonia dēdita.

4. Illō proeliō magna hostium strāgēs facta est paucōrum Rōmānōrum iactūrā [= paucīs Rōmānīs āmissīs].

5. Rōmae laetitia eius victōriae praecepta [= ante capta] est, nam quārtō post diē quam [= IV diē postquam] pugnātum est, in circō murmur [<> clāmor] spectācula pervāsit 'in Macedoniā dēvictum rēgem esse.'

6. Incrēvit [= crēvit] fremitus [< fremere] et populus spectāculī immemor [= oblītus] clāmāre et plaudere coepit propter nūntium illum vērī similem [= quī vērus esse vidēbātur].

7. Cum auctor nūntiī nūllus reperīrētur, laetitia ēvānuit [= cessāvit] quidem, sed ōmen [= signum reī fūtūrae] laetum animīs īnsidēbat [= in animīs sedēbat/remanēbat].

8. Hoc augurium [< augur] animōrum XIII diē fīrmātum est adventū tabellāriī quī litterās laureātās [= laurō ōrnātās] cōnsulī trādidit in circō.

9. Cōnsul litterīs lēctīs populō dēnūntiāvit [= prōnūntiāvit] 'L. Aemilium cum Perseō pugnāsse; Macedonum exercitum caesum fūsumque...'

10. Postquam lēgātī ab Aemiliō Paulō advēnērunt, senātus supplicātiōnēs in quīnque diēs circā omnia pulvīnāria [= torōs deōrum] dēcrēvit.

11. Placuit ut nāvēs in nāvālibus collocārentur atque ut dīmitterentur sociī nāvālēs et mīlitēs coniūrātī [= quī in verba cōnsulis iūrāverant].

12. Difficile est per saltūs inviōs [= sine viā] penetrāre.


Index Cap. 50 Ecercitium 4 Cap. 50 Exercitium 6