1. Quis rēgī Philippō V successit? ... Philippō V, rēgī Macedoniae, successit Perseus.
2. Cūr Rōmānī rēgī Perseō bellum indīxērunt? ... Rēgī Perseō bellum indictum est ob iniūriās eius in populum Romānum.
3. Ubi P. Licinius Crassus cum Perseō pugnāvit et quō ēventū? ... In Thessaliā P. Licinius Crassus parum prosperē cum Perseō pugnāvit.
4. Ā quō dēvictus est rēx Perseus? ... Rēx Perseus ad Pydnam dēvictus est ā L. Aemiliō Paulō cōnsule.
5. Quōs victōriae nūntiōs L. Aemilius Paulus Rōmam mīsit? ... Paulus Q. Fabium, L. Lentulum, Q. Metellum nūntiōs victōriae Rōmam mīsit.
6. Quae oppida deinceps Rōmānīs sē dēdidērunt? ... Beroea prīmum, deinde Thessalonīca et Pella Rōmānīs sē dēdidērunt.
7. Quō rēx Perseus victus trāiēcit? ... Perseus, postquam ā Rōmānīs victus est, Samothrācam trāiēcit.
8. Quōmodo victōriae laetitia Rōmae praecepta est? ... Laetitia victōriae praecepta est rūmōre ortō 'dēvictum rēgem esse.'
9. Quid factum est cum C. Licinius cōnsul quadrīgās mitteret? ... Tabellārius Liciniō cōnsulī litterās trādidit dē victōriā Rōmānōrum.
10. Cūr populus lūdōs circēnsēs relīquit? ... Virī lūdōs relīquērunt, ut laetum nūntium ad uxōrēs līberōsque portārent.
11. Quid lēgātī Paulī in senātū et in cōntiōne exposuērunt? ... Lēgātī exposuērunt quot mīlia hostium caesa, quot capta essent.
12. Lēgātīs audītīs quid cōnsul ēdīxit? ... Cōnsul ēdīxit 'ut omnēs aedēs sacrae aperīrentur.'
13. In quot diēs supplicātiōnēs dēcrētae sunt? ... In quīnque diēs supplicātiōnēs circā omnia pulvīnāria dēcrētae sunt.
14. Quid ex Illyricō nūntiātum est? ... Nūntiātum est 'exercitum Illyriōrum caesum, Gentium rēgem captum esse.'