LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM L

Exercitium 9

1. Rēgnum Macedoniae sub rēge Alexandrō in Asiam sē superfūdit [= super rīpās effūdit].

2. Euboea īnsula ponte (terrae) continentī iūncta est.

3. Minerva dea est praeses [= cūstōs] arcis Athēnārum.

4. In templō Aesculapiī, quod V mīlibus passuum ab Epidaurō distat, aegrī dōna deō sacrābant prō remediīs salūtāribus [< salūs].

5. Lacedaemoniī disciplīnā [< discipulus] sevērissimā ēducābantur.

6. Olympiae Paulus Iovī sacrificium māius solitō [= quam fierī solēbat] fēcit haud secus [= aliter] quam sī Rōmae in Capitōliō immolāvisset.

7. Amphipolim reversus Paulus in tribūnālī sedēns 'līberōs esse Macedonas' prōnūntiāvit, eōsque tribūtum pendere Rōmānīs iussit.

8. Paulus, accītīs artificibus quī lūdicram artem faciēbant, magnificum lūdicrum apparāvit, ubi āthlētae validissimī inter sē certāvērunt.

9. Epulae quoque māximā opulentiā [< opulentus] parātae sunt

10. Vulgō [< vulgus] opulentia epulārum laudābātur.

11. Remedium est rēs quā aegrī sānantur.

12. Fīlius P. Scīpiōnis Āfricānī fīlium L. Aemiliī Paulī adoptāvit.


Index Cap. 50 Ecercitium 8 Cap. 50 Exercitium 10