1. Quid Gulussa Rōmam nūntiāvit? Gulussa nūntiāvit 'Carthāginiēnsēs bellum parāre.'
2. Quid tum senātuī placuit? Senātuī placuit decem lēgātōs Carthāginem mittī explōrātum.
3. Quid decem lēgātī ex Āfricā reversī renūntiāvērunt? Lēgātī renūntiāvērunt 'sē exercitum et classem Carthāgine dēprehendisse.'
4. Catō quid senātuī suādēbat? Catō bellum suādēbat et 'ut Carthāgō dēlērētur.'
5. Quis in senātū bellum dissuādēbat? P. Cornēlius Nāsīca cōnsul bellum dissuādēbat.
6. Cūr senātuī placuit ut Carthāginiēnsibus bellum indīcerētur? Ita placuit quia nāvēs habēbant et exercitum contrā Masinissam ēdūxerant.
7. Cum Carthāginiēnsēs sē dēdidissent, quid Rōmānī iīs imperāvērut? Rōmānī iīs imperāvērunt ut in alium locum novum oppidum aedificārent.
8. Num Carthāginiēnsēs imperiō Rōmānōrum oboedīvērunt? Hōc imperiō Carthāginiēnsēs ad bellandum compulsī sunt.
9. In oppugnātiōne Carthāginis quis praecipuam glōriam tulit? In eō bellō praecipuam glōriam tulit P. Scīpiō Aemiliānus.
10. In senātū Rōmānō quis virtūtem Scīpiōnis laudāvit? Catō in senātū virtūtem Scīpiōnis laudibus prōsecūtus est.
11. Quam fābulam fīnxit Andriscus? Andriscus fābulam fīnxit 'sē esse Perseī fīlium paelice nātum.'
12. Quōmodo Andriscus orīginem suam sibi dētēctam esse dīxit? Dīxit 'orīginem suam sibi dētēctam esse ā tūtōre suō morientī.'
13. Masinissā mortuō quī rēgnum Numidiae inter sē dīvīsērunt? Inter trēs fīliōs rēgnum Masinissae dīvīsum est.
14. Cūr necesse fuit Scīpiōnem lēgibus solvere ut cōnsul fieret? Scīpiō lēgibus solvendus fuit quod nōndum XLII annōs nātus erat.
15. Quis tandem Carthāginem expugnāvit? P. Scīpiō Aemiliānus Carthāginem expugnāvit annō DCVIII a. u. c.
16. Num uxor Hasdrubalis Scīpiōnī sē dēdidit? Uxor Hasdrubalis ex arce in mediās flammās sē praecipitāvit.