1. Cūr Rōmānī Achaeīs bellum intulērunt? Achaeīs bellum illātum est quia lēgātī Rōmānī ab iīs violātī erant.
2. Quam urbem praeclāram L. Mummius cōnsul dīruit? Victīs Achaeīs, L. Mummius ex senātūs cōnsultō Corinthum dīruī iussit.
3. Quis fuit Viriāthus et quid fēcit? Viriāthus Hispānōrum dux factus XIV annōs bellum gessit cum Rōmānīs.
4. Num Viriāthus ā Rōmānīs interfectus est? Viriāthus cōnsiliō ducis Rōmānōrum ā prōditōribus interfectus est.
5. Quārē C. Matiēnius damnātus est et virgīs caesus? Cum exercitum dēseruisset, exemplī causā cōram tīrōnibus caesus est.
6. Quae auspicia C. Mancīnus neglēxit? Mancīnus auspicia pullōrum ē caveā ēvolantium et vōcis monentis neglēxit.
7. Cūr Mancīnus pācem ignōminiōsam fēcit cum Numantīnīs? Pācem fēcit cum exercitus eius ā Numantīnīs fūsus fugātusque esset.
8. Num senātus illam pācem ratam esse iussit? Senātus pācem quam Mancīnus cum Numantīnīs fēcerat ratam esse vetuit.
9. Cūr bellum Numantīnum Scīpiōnī Aemiliānō dēlātum est? Scīpiōnī dēlātum est id bellum ut ille Numantiam expugnāret.
10. Quōmodo Scīpiō exercitum ad mīlitiae disciplīnam revocāvit? Scīpiō mīlitibus omnēs dēliciās adēmit eōsque magna onera ferre coēgit.
11. Quid Scīpiō quaestōrem dōnīs rēgis Antiochī facere iussit? Scīpiō quaestōrem dōna Antiochī in aerāriō dēpōnere iussit.
12. Cūr Scīpiō hostēs quī pābulātum exierant occīdī vetuit? Eōs hostēs occīdī vetuit ut Numantīnī obsessī citius fame labōrārent.
13. Quid ēgit Scīpiō XIV annō post Carthāginem dēlētam? XIV annō post Carthāginem dēlētam Scīpiō Numantiam expugnāvit ac dēlēvit.