1. Tib. Gracchus lēgēs agrāriās [< ager] tulit et triumvirōs/trēsvirōs [III virōs] creāvit ad agrum pūblicum dīvidendum.
2. Hās lēgēs prōmulgāvit [= tulit] adversus voluntātem senātūs et equestris ōrdinis neque sine offēnsā [= indignātiōne] plēbis, quae amplum modum agrī cupiēbat.
3. In tantum furōrem exārsit ut collēgae M. Octāviō, quī causam dīversae partis [= factiōnis] dēfenderet, potestātem abrogāret.
4. Tumultū in Capitōliō factō, Tib. Gracchus ab optimātibus [< optimus] occīsus est, ictus prīmum fragmentīs/fragmentō [< frangere] subselliī [= sellae humilis].
5. P. Scīpiō Āfricānus, cum novam rogātiōnem [= lēgem lātam] dissuādēret, dīxit 'Tib. Gracchum iūre caesum esse sibi vidērī'.
6. Cum Scīpiō sēditiōnibus triumvirālibus [< triumvirī] adversātus [< adversus] esset, māne mortuus in lectō inventus est.
7. Fāma erat Semprōniam uxōrem, sorōrem Gracchōrum, eī venēnum dedisse, nec verō ūlla quaestiō dē morte eius ācta est.
8. C. Gracchus, frāter Tiberiī, ōrātor ēloquentior erat quam frāter.
9. Is lēgem frūmentāriam [< frūmentum] tulit 'ut frūmentum plēbī darētur sēnīs assibus et triente [= 1/3].'
10. Aliam lēgem tulit 'ut DC equitēs CCC senātōribus admiscērentur [= adderentur miscendō], cum tot equitēs in Cūriam sublegerentur [= legerentur supplendī causā].
11. Senātōribus hae lēgēs perniciōsae [< perniciēs] vidēbantur.
12. C. Gracchus tribūnātum [< tribūnus] suum in alterum annum continuāvit et complūrēs colōniās [< colōnus] dēdūxit.
13. Post tribūnātum sēditiōsum [< sēditiō] C. Gracchus cum Fulviō Flaccō ā L. Opīmiō cōnsule occīsus est.