1. Quās lēgēs Tib. Gracchus tribūnus plēbis prōmulgāvit? Tib. Gracchus tribūnus plēbis lēgēs agrāriās prōmulgāvit.
2. Quid fēcit M. Octāviō collēgae cum lēgī adversārētur? Tib. Gracchus collēgae sibi adversantī potestātem abrogāvit.
3. Quī triumvirī ad dīvidendum agrum pūblicum creātī sunt? Triumvirī creātī sunt frāter eius C. Gracchus et socer Ap. Claudius.
4. Quem rēx Attalus hērēdem relīquerat? Attalus, rēx Pergamī, populum Rōmānum hērēdem relīquerat.
5. Quid factum est cum Ti. Gracchus iterum tribūnus creārī vellet? Tum Tib. Gracchus ab optimātibus occīsus est.
6. Quid dīxit P. Scīpiō Āfricānus dē caede Ti. Gracchī? P. Scīpiō dīxit 'Tib. Gracchum iūre caesum esse sibi vidērī.'
7. Ā quibus novae sēditiōnēs excitātae sunt? Novae sēditiōnēs excitātae sunt ā triumvirīs agrō dīvidendō creātīs.
8. Quis triumvirīs sēditiōsīs adversātus est? P. Scīpiō Āfricānus triumvirīs agrō dīvidendō adversātus est.
9. Quōmodo mortuus est P. Scīpiō Āfricānus? P. Scīpiō Āfricānus māne mortuus in lectō suō inventus est.
10. Cūr suspecta fuit uxor eius Semprōnia? Suspecta fuit uxor eius quod soror Gracchōrum erat.
11. Quās lēgēs tulit C. Gracchus? Lēgēs tulit ut frūmentum plēbī darētur et DC equitēs in Cūriam legerentur.
12. Illō tempore quot senātōrēs erant? Tunc trecentī tantum senātōrēs Rōmānī erant.
13. Alterō tribūnātūs annō quid C. Gracchus effēcit? C. Gracchus effēcit ut complūrēs colōniae in Italiā conderentur.
14. Quid C. Gracchō factum est cum Aventīnum occupāsset? C. Gracchus cum M. Fulviō Flaccō ā L. Opīmiō cōnsule occīsus est.
15. Quid Līvius cēnset dē cōnsiliīs Gracchōrum? T. Līvus cōnsilia Gracchōrum sēditiōsa et perniciōsa vocat.