LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LI

Exercitium 7

1. Ante Carthāginem dēlētam populus Rōmanus vītam placidam ac modestam [< modus] agitābat [= agēbat].

2. Formīdō [= terror] hostium cīvēs in bonīs artibus [= mōribus] retinēbat.

3. Victīs hostibus, ob abundantiam [= nimiam cōpiam] omnium rērum, lascīvia [= licentia] atque superbia incessērunt.

4. Glōriae et dominātiōnis [< dominārī] certāmen inter cīvēs erat, omnia in duās partēs abstracta [= distracta] sunt, rēs pūblica dīlacerāta [= lacerandō distracta].

5. Nōbilitās [= cīvēs nōbilēs] factiōne magis pollēbat [= valēbat], penes eōsdem magistrātūs, glōriae triumphīque erant.

6. Plēbs, quae in multitūdine dispersa [= passim sparsa] minus poterat, asperā [= molestā] mīlitiā atque inopiā urgēbātur.

7. Praedās bellicās [< bellum] imperātōrēs cum paucīs dīripiēbant [= rapiēbant].

8. Parentēs et līberī mīlitum, sī cōnfīnēs [= fīnitimī] erant cīvī potentiōrī, sēdibus pellēbantur.

9. Avāritia sine modestiā [< modestus] omnia invādere et polluere [= sordida facere] coepit.

10. At paucī nōbilēs repertī sunt quī vēram glōriam iniūstae potentiae antepōnerent [= praeferrent].

11. Postquam Ti. et C. Gracchus plēbem in lībertātem vindicāre [= līberāre] et optimātium scelera patefacere coepērunt, nōbilitās noxia [<> īnsōns] ac pavida eōrum āctiōnibus [< agere] obviam iērunt.

12. Ita dissēnsiō [= discordia] cīvīlis quasi permixtiō [< permiscēre] terrae orta est, et prīmum necātus est Tiberius, deinde Gāius cum M. Fulviō Flaccō.

13. Nōbilitās victōriā suā ūsa haud moderāta [< modus] fuit.

14. In bellō cīvīlī alterī alterōs quōvīs [= quōlibet] modō vincere vult, id quod saepe magnās cīvitātēs pessum dedit [= perdidit].


Index Cap. 51 Ecercitium 6 Cap. 51 Exercitium 8