LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LI

Exercitium 8

1. Quamobrem mōs factiōnum ac dissēnsiō cīvīlis Rōmae orta est? deditDissēnsiō cīvīlis orta est ob ōtium et abundantiam omnium rērum.

2. Quōmodo populus Rōmānus ante Carthāginem dēlētam vīvēbat? Ante bellum Pūnicum tertium populus Rōmānus placidē et modestē vīvēbat.

3. Cūr tunc dominātiōnis certāmen inter cīvēs nōn erat? Propter metum hostium certāmen dominātiōnis inter cīvēs nōn erat.

4. Hostibus victīs, quōmodo cīvēs sē gerēbant? Hostibus victīs cīvēs coepērunt sibi quisque rapere.

5. Utra pars cīvitātis magis pollēbat? Nōbilitās sīve optimātēs magis pollēbant.

6. Quibus rēbus plēbs urgēbātur? Plēbs militiā atque inopiā urgēbātur.

7. Cūr praedae bellicae populum nōn dītābant? Populus nōn dītābātur quia imperātōres praedās cum paucīs partiēbantur.

8. Quid factum est iīs quī potentiōribus cōnfīnēs erant? Quī potentiōribus cōnfīnēs erant, ē sēdibus suīs pellēbantur.

9. Cum potentiā quid animōs nōbilium invāsit? Cum potentiā avāritia māxima animōs nōbilium invāsit.

10. Quī nōbilēs plēbem in lībertātem vindicāre cōnātī sunt? Tib. et C. Gracchus plēbem in lībertātem vindicāre cōnatī sunt.

11. Quī Gracchōrum āctiōnibus obviam iērunt? Optimātēs āctiōnibus Gracchōrum obviam iērunt.

12. Quid nōbilitās victōriā suā effēcit? Nōbilitās victōriā suā plūs sibi timōris quam potentiae addidit.


Index Cap. 51 Ecercitium 7 Cap. 51 Exercitium 9