LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVLVM LII

Exercitium 1

1. Sallustius bellum Iugurthīnum expedīre [= explānāre] voluit prīmum quia magnum fuit bellum, dehinc [= deinde] quia tunc prīmum superbiae nōbilitātis obviam itum est.

2. Bellō Pūnicō secundō Hannibal imperium Rōmānum māximē attrīverat [= dēbilitāverat].

3. In Āfricā Masinissa, rēx Numidārum, Rōmānōs adiūverat; itaque amīcitia eī cum Rōmānīs permānsit [= diū mānsit].

4. Micipsa, fīlius Masinissae, duōs fīliōs genuit, et Iugurtham, frātris fīlium ex concubīnā [= paelice] nātum, domī habuit.

5. Iugurtha, quem avus prīvātum dērelīquerat [= relīquerat], adulēscēns decōrā [= pulchrā] fōrmā atque ācrī ingeniō erat.

6. Ille, vīribus pollēns [= potēns], inertiam [= vītam ōtiōsam] spernēns plūrimum agēbat: currēbat, equitābat [< eques], iaculābātur [< iaculum], vēnābātur.

7. Propter rēs huius modī [= generis] omnēs glōriā anteībat [= antecēdēbat], sed tamen omnibus cārus erat.

8. Micipsa, tametsī [= etsī] prīmō virtūte et glōriā Iugurthae laetus fuerat, tamen cum eum prae līberīs suīs crēscere vidēret, eō negōtiō [= eā rē] vehementer [= ācriter] permōtus est.

9. Timēbat nātūram Iugurthae avidam [= cupidissimam] imperiī, sed difficile erat hominem tam acceptum populō dolō opprimere.

10. Ob hanc difficultātem [< difficilis] statuit eum māximīs perīculīs obiectāre [= obicere].

11. Ergō, quoniam Iugurtha glōriam mīlitārem appetēbat [= cupidē petēbat], Micipsa eum ad bellum Numantīnum mīsit.

12. Ibi Iugurtha ēgregiā virtūte in māximam clāritūdinem/clāritātem [< clārus] et grātiam [< grātus] pervēnit.

13. In exercitū Rōmānō complūrēs nōbilēs fuērunt, domī factiōsī [< factiō] atque clārī magis quam honestī.

14. Quī Iugurthae pollicitābantur [= pollicēbantur] 'eum imperiō Numidiae potītūrum esse, quoniam Rōmae omnia vēnālia essent [= vēnīrent]'.

15. Numantiā dēlētā, Scīpiō Iugurtham abdūxit ac sēcrētō [= sine testibus] monuit 'ut pūblicē amīcitiam populī Rōmānī coleret nēve quibus largīrī īnsuēsceret [= adsuēsceret].'

16. Litterīs ā Scīpiōne acceptīs, quibus virtūs Iugurthae laudābātur, rēx beneficiīs eum sibi conciliāre aggressus est [= coepit] eumque adoptāvit et pariter cum fīliīs hērēdem īnstituit.

17. Rēx senex, exāctā [= perāctā] suā aetāte, Iugurtham, quī novissimē [= nūper] Numantiā redierat, obtestātus est [= dīs testibus ōrāvit] ut frātrēs cārōs habēret [= dīligeret].

18. 'Equidem ego' inquit 'vōbīs rēgnum trādō fīrmum, sī bonī eritis, sīn malī, imbēcillum [= īnfīrmum]; nam concordiā parvae rēs crēscunt, discordiā māximae dīlābuntur [= in dīversās partēs lābuntur].'

19. Postrēmō fīliōs monuit 'ut Iugurtham colerent et observārent, virtūtem imitārentur et ēnīterentur [= valdē nīterentur] nē pater suus meliōrēs līberōs adoptāvisse vidērētur quam genuisse!'

20. Iugurtha, quī sapientiā [< sapiēns] superior erat, rēgem ficta [< fingere] locūtum esse intellegēbat, sed tum benignē respondit, tametsī longē aliter animō agitābat [= cōgitābat].

21. Quī litterās nescit, legere nequit; quī litterās scit, legere quit [= potest], sī haud mediocrī [= modicō] ingeniō est.

22. Dīdō sōla maerēns lectō Aenēae vacuō incumbit, illum absentem auditque videtque [= et audit et videt].


Index Cap. 51 Ecercitium 10 Cap. 52 Exercitium 2