1. Quid nōbilēs Rōmānī ostentāre solent? Nōbilitās imāginēs, triumphōs, cōnsulātūs māiōrum suōrum ostentāre solet.
2. Quibus rēbus virtūs Mariī dēclārābātur? Virtūs eius dēclārābātur dōnīs mīlitāribus et cicātrīcibus.
3. Cūr Marius litterās Graecās nōn didicerat? Litterās Graecās discere eī nōn placēbat, quod ad virtūtem nihil prōsunt.
4. Quid adhūc Iugurtham tūtātum esse dīxit? Dīxit 'avāritiam, imperītiam, superbiam Rōmānōrum Iugurtham tūtata esse.'
5. Quid Marius mīlitibus suīs prōmīsit? Marius mīlitibus suīs victōriam, praedam, laudem prōmīsit.
6. Quōs mīlitēs cōnscrīpsit Marius? Mīlitēs cōnscrīpsit nōn ex classibus, sed capite cēnsōs plērōsque.
7. Post adventum Mariī quō Iugurtha et Bocchus abiērunt? Rēgēs dīversī in locōs difficilēs abiērunt, ut effūsōs hostēs invāderent.
8. Quōmodo Metellus Rōmam reversus acceptus est? Metellus ex bellō Rōmam reversus laetissimīs animīs acceptus est.
9. Ubi Marius Iugurtham armīs exuit? Haud procul ab oppidō Cirtā Marius Iugurtham armīs exuit.
10. Cūr Marius oppidum Capsam expugnāre cupiēbat? Capsam capere cupiēbat quia Metellus oppidum similiter mūnītum cēperat.
11. Quot noctēs adversus Capsam iter fēcit? Marius trēs noctēs iter fēcit adversus Capsam.
12. Num necesse fuit Capsam obsidēre? Necesse nōn fuit, nam impetū imprōvīsō urbs ad dēditiōnem coācta est.
13. Quālis homō fuit Sulla, Mariī quaestor? Sulla fuit vir ērudītus, fācundus, callidus atque glōriae cupidus.
14. Quōmodo Iugurtha Bocchum persuāsit ut cōpiās addūceret? Bocchō tertiam rēgnī partem prōmisit sī Rōmānī Āfricā expulsī essent.
15. Quōmodo Rōmānī circumfūsī vim hostium sustinuērunt? Rōmānī orbēs fēcērunt et ita prōtēctī impetūs hostium sustinuērunt.
16. Quō Marius cōpiās suās ex proeliō dūxit? Marius dispersōs mīlitēs in ūnum contrāxit et in collem subdūxit.