LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVLVM LII

Exercitium 11

1. Dēfessīs [= fatīgātīs] hostibus, Rōmānī dē imprōvīsō [= subitō] tubīs canere atque clāmāre coepērunt ac portīs ērūpērunt.

2. Hostēs, repentīnō sonitū [= sonō] excitātī, fūsī et fugātī sunt.

3. Exercitū Mariī in hībernāculīs [= hībernīs] positō, Bocchus lēgātōs mīsit, quī ā Mariō indūtiās impetrāvērunt, sed frūstrā ā senātū Rōmānō amīcitiam et foedus petīvērunt.

4. Quīs [= quibus] rēbus cognitīs, Bocchus ā Mariō petīvit ut Sullam ad sē mitteret; quī cum expedītīs [<> impedītīs] equitibus et funditōribus [< funda] Baleāribus missus est.

5. Bocchus fīlium suum cum equitātū Sullae praesidiō [= ad praesidium] mīsit; is dīxit 'sē ā speculātōribus [< speculārī] cognōvisse Iugurtham prope esse.'

6. Sulla vērō negat 'sē Iugurtham pertimēscere [= expavēscere]' et cōpiās suās incolumēs trādūxit, cum Iugurtha haesitāret [= incertus cūnctārētur].

7. Bocchus īlicō [< in locō] Sullae prōmīsit 'sē factūrum quae populus Rōmānus vellet, nec flūmen Muluccham ēgressūrum.'

8. Sulla respondit: 'Faciendum tibi est aliquid quod Rōmānōrum magis quam tuā rēferre/rētulisse vidētur: id in prōmptū [= facile] est, quia cōpiam Iugurthae [= Iugurtham in tuā potestāte] habēs...'

9. Rēx prīmō negitābat [= negābat], tum vērō 'omnia sē ex voluntāte Sullae factūrum' prōmīsit.

10. Dum Bocchus Iugurthae sententiam dē pāce exquīrit [= quaerit], Iugurtha eum rogāvit ut sibi Sullam trāderet!

11. Bocchus diū haesitābat, sed postrēmō Sullam accersī [= arcessī] iussit et ex illīus sententiā Iugurthae īnsidiās tendit.

12. Dum Iugurtha cum necessāriīs [= propinquīs] suīs inermis Sullae obvius prōcēdit, ex īnsidiīs oppressus est ac Sullae trāditus.

13. Victō Iugurthā, spēs populī Rōmanī in Mariō sita erat.


Index Cap. 52 Ecercitium 10 Cap. 52 Exercitium 12