1. Quō sonitū Maurī et Gaetūlī ante lūcem excitātī sunt? Maurī et Gaetūlī sonitū tubārum atque clāmōris excitātī sunt.
2. Rōmānīsne portīs ērumpentibus restitērunt? Hostēs dēfessī horribilī sonō excitātī Rōmānīs resistere nōn potuērunt.
3. Ubi cōnsul victor exercitum in hībernīs composuit? Marius in oppidō Cirtā exercitum suum in hībernīs composuit.
4. Quōs lēgātōs rēx Bocchus ad Marium ac deinde Rōmam mīsit? Bocchus V necessāriōs ad Marium mīsit, quōrum trēs Rōmam profectī sunt.
5. Quid lēgātī Bocchī ā Rōmānīs petīvērunt? Lēgātī Bocchī amīcitiam ac foedus cum populō Rōmānō petīvērunt.
6. Quem Marius cum praesidiō equitum ad Bocchum mīsit? Marius Sullam cum praesidiō equitum et funditōrum ad Bocchum mīsit.
7. Quis Sullae in itinere obviam vēnit? Volux, fīlius Bocchī, cum mīlle equitibus Sullae obviam vēnit.
8. Quid Bocchus Sullae prōmīsit? Bocchus Sullae prōmīsit 'sē factūrum esse quae populus Rōmānus vellet.'
9. Quid Sulla Bocchō faciendum esse respondit? Sulla ā Bocchō postulāvit ut Iugurtham Rōmānīs trāderet.
10. Quid Iugurtha ā Bocchō postulāvit? Iugurtha ab eō postulāvit ut sibi Sullam trāderet.
11. Utrum Sullam Iugurthae an Sullae Iugurtham trādidit Bocchus? Bocchus nōn Sullam Iugurthae, sed Iugurtham Sullae trādidit.
12. Cūr Iugurtha ab īnsidiantibus sē dēfendere nōn potuit? Iugurtha sē dēfendere nōn potuit quia inermis erat.
13. Quō diē Marius dē Iugurthā triumphāvit? Marius cōnsul factus kalendīs Iānuāriīs triumphāvit.
14. Eō tempore quō metū omnis Italia contremuit? Eō tempore Italia metū Gallōrum atque Germānōrum contremuit.