LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVLVM LII

Exercitium 4

1. Postquam rēgī mortuō iūsta fēcērunt, quid rēgulī ēgērunt? Rēgulī convēnērunt ut dē cūnctīs negōtiīs dissererent.

2. Dē quibus negōtiīs disceptātum est in prīmō conventū? In prīmō conventū disceptātum est dē imperiō administrandō.

3. Quid Iugurtha dīxit dē quīnquenniī dēcrētīs? Iugurtha dīxit 'quīnquenniī dēcrēta omnia rescindenda esse.'

4. Quārē Hiempsal dē hāc rē cum Iugurthā cōnsēnsit? Hiempsal cōnsēnsit quia ita adoptātiō Iugurthae rescindenda erat.

5. Quid secundō conventū cōnstituendum erat? Secundō conventū dē pecūniā dīvidendā disserendum erat.

6. In oppidō Thirmidā cuius domō ūtēbātur Hiempsal? Hiempsal forte domō līctōris Iugurthae ūtēbātur.

7. Quōmodo mīlitēs Iugurthae in eam domum penetrāre potuērunt? Līctor Iugurthae clāvēs portārum adulterīnās parāvit.

8. Ubi Hiempsalem repperērunt et quid eī fēcērunt? Mīlitēs Hiempsalem in tuguriō latentem repperērunt eumque occīdērunt.

9. Num Adherbal mortem frātris ultus est? Adherbal proelium cum Iugurthā fēcit, sed victus est.

10. Quō Adherbal proeliō victus profūgit? Adherbal ā Iugurthā victus in prōvinciam atque inde Rōmam profūgit.

11. Quōmodo Iugurtha īram senātūs Rōmānī in grātiam convertit? Iugurtha senātōribus Rōmānīs magna mūnera largītus est.

12. Dē quibus rēbus Adherbal senātōrēs Rōmānōs admonuit? Adherbal senātōrēs monuit 'sē socium atque amīcum esse populī Rōmānī.'

13. Quid Adherbal Rōmānōs ōrāvit? Rōmānōs ōrāvit ut sibi subvenīrent.

14. Quid lēgātī Iugurthae respondērunt? Respondērunt 'Hiempsale necātō Adherbalem ultrō bellum intulisse.'

15. Omnēsne senātōrēs Adherbalī subveniendum esse cēnsēbant? Plērīque Iugurthae favēbant, paucī Adherbalī subveniendum esse cēnsēbant.

16. Quid tum senātus dēcrēvit? Senātus dēcrēvit ut rēgnum inter Iugurtham et Adherbalem dīviderētur.

17. Quōmodo Iugurtha lēgātōs recēpit? Iugurtha lēgātīs Rōmānīs multa dedit et pollicitus est.


Index Cap. 52 Ecercitium 3 Cap. 52 Exercitium 5