LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVLVM LII

Exercitium 6

1. Quōmodo Numidia inter Adherbalem et Iugurtham dīvīsa est? Iugurthae data est pars Maurētāniam attingēns, altera pars Adherbalī data.

2. Dīvisō rēgnō, quid Iugurtha parābat? Iugurtha rēgnum Adherbalis expugnāre parābat.

3. Statimne rēgnum Adherbalis magnō exercitū invāsit? Prīmum cum praedātōriā manū fīnēs Adherbalis invāsit.

4. Cūr Adherbal incursiōnem Iugurthae nōn vindicāvit? Adherbal, quod Iugurtham validiōrem esse sciēbat, lēgātōs mīsit.

5. Quōmodo Iugurtha Adherbalem ad bellum coēgit? Iugurtha magnō exercitū rēgnum Adherbalis invāsit.

6. Quid accidit cum castra Adherbalis ante lūcem oppugnāta sunt? Mīlitēs Iugurthae castra Adherbalis invāsērunt ac mīlitēs eius fugāvērunt.

7. Quō Adherbal profūgit? Adherbal cum paucīs equitibus Cirtam profūgit.

8. Cūr mīlitēs persequentēs Cirtam intrāre nōn potuērunt? Cirtam intrāre nōn potuērunt quod Italicī eōs moenibus prohibuērunt.

9. Quid Iugurtha lēgātīs Rōmānīs adulēscentibus respondit? Respondit 'Adherbalem vitae suae īnsidiātum; sē scelerī eius obviam īsse.'

10. Quid fēcit cum Cirtam armīs expugnāre nōn posset? Iugurtha oppidum vāllō ac fossā circumdat et māchinīs oppugnat.

11. Quibus Adherbal persuāsit ut litterās Rōmam ferrent? Duōbus equitibus fortissimīs persuāsit ut cum litterīs Rōmam īrent.

12. Litterīs Aderbalis recitātīs quid senātus dēcrēvit? Senātus dēcrēvit ut lēgātī māiōrēs nātū nōbilēs in Āfricam mitterentur

13. Quid lēgātī māiōrēs nātū nōbilēs Iugurthae imperāvērunt? Lēgātī Iugurthae imperāvērunt ut ab oppugnātiōne Cirtae dēsisteret.

14. Lēgātīs audītīs num Iugurtha ab oppugnātiōne Cirtae dēstitit? Lēgātī frūstrā discessērunt, nam Iugurtha Cirtam oppugnāre perrēxit.

15. Quid Italicī quī moenia dēfēnsābant Adherbalī suāsērunt? Italicī Adherbalī suāsērunt ut sē et oppidum Iugurthae trāderet.

16. Quam ob rem sē inviolātōs fore cōnfīdēbant? Italicī sē inviolātōs fore cēnsēbant propter magnitūdinem populī Rōmānī.

17. Dēditiōne factā, quid fēcit Iugurtha? Dēditiōne factā Iugurtha Adherbalem omnēsque virōs armātōs interfēcit.


Index Cap. 52 Ecercitium 5 Cap. 52 Exercitium 7