1. Marius nōn triumphōs māiōrum ostentāre poterat, at mīlitāria dōna, ut hastās, vexillum/vexilla, phalerās [= ōrnāmenta bellica], atque cicātrīcēs [= vetera vulnera] adversō corpore.
2. Ille artificium [= artem] et verba composita parvī faciēbat [= aestimābat] nec ācta [< agere] māiōrum aut Graecōrum mīlitaria praecepta [< praecipere] legēbat.
3. Marius: 'Dē Numidiā bonum habēte animum, Quirītēs! Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tūtāta sunt [< tuērī] omnia remōvistis: avāritiam, imperītiam [< im-perītus] atque superbiam.'
4. 'Deinde exercitus ibi est locōrum sciēns [= quī loca scit]. Quam ob rem adnītiminī [= ēnītiminī] mēcum!'
5. 'Egomet in proeliō cōnsultor [< cōnsulere] īdem et socius perīculī vōbīscum aderō, mēque vōsque in omnibus rēbus iūxtā [= aequē] geram.'
6. 'Plūra dīcerem, Quirītēs, sī timidīs virtūtem verba adderent - nam strēnuīs abundē [= plūs quam satis] dictum putō.'
7. Marius mīlitēs cōnscrīpsit capite cēnsōs [= prōlētāriōs] plērōsque.
8. Capsa oppidum et moenibus et locōrum asperitāte [< asper] mūnītum erat, nam circā erant loca vāsta, inculta [= quae nōn colēbantur] atque egentia aquae [= quae aquā egēbant].
9. Marius in locum tumulōsum [< tumulus] prope Capsam pervēnit, unde equitēs ad portās obsidendās mīsit; id malum imprōvīsum [= inexspectātum] oppidānōs, quōrum pars extrā moenia ierat, ad dēditiōnem coēgit.
10. Eō tempore Sulla quaestor in castra vēnit, vir gentis patriciae nōbilis, litterīs ērudītus, fācundus [= ēloquēns], amīcitiā facilis [= benignus], pecūniae largītor [< largīrī].
11. Iugurtha vērō Bocchum, rēgem Maurētāniae, magnīs prōmissīs illēxit [= allēxit] ut cum exercitū Iugurtham accēderet.
12. Rēgēs exercitum Mariī, vix decimā parte [= 1/10] diēī reliquā, invāsērunt, priusquam mīlitēs sarcinās colligere quīvērunt, ita ut pugna latrōciniō [< latrō] similis fieret.
13. Dēnique Rōmānī, orbe factō, vim hostium sustentābant [= sustinēbant] ac Marius suōs subdūxit in collem, quī ā barbarīs exsultantibus et strepentibus [> strepitus] circumdatus est.