1. Rōmānī ā Cimbrīs et Teutonibus ad flūmen Rhodanum victī sunt ingentī interniciōne [= perniciē].
2. Iugurthā victō, Marius secundō [= iterum] cōnsul factus est.
3. Cum bellum Cimbricum prōtraherētur [= traherētur] tertiō et et quārtō eī dēlātus est cōnsulātus.
4. Cimbrī et Teutonēs, quōrum cōpia īnfīnīta [= sine fīne] erat, in Italiā victī sunt ā Q. Catulō et C. Mariō.
5. Catulī exercitus ūnum et trīgintā signa Cimbrōrum reportāvit [= rettulit], Mariī duo.
6. Annō sescentēsimō/sexcentēsimō ūndēsexāgēsimō [DCLIX] ab urbe conditā bellum sociāle [= socius] in Italiā coeptum est, quod sociī Rōmānōrum lībertatem sibi aequam asserere [= arrogāre] coepērunt.
7. Mithridātēs, quī Asiam occupāverat, in Achāiā ā Sullā victus est, sed rēx LXX mīlia mīlitum lēctōrum [< legere] auxiliō mīsit, quī omnēs duōbus proeliīs exstīnctī sunt.
8. Dum Sulla cum Mithridāte bellum gerit, Marius et Cinna Rōmam ingressī numerōsōs [< numerus] Rōmānōs nōbilēs interfēcērunt, multōs prōscrīpsērunt [= exsulēs fēcērunt] atque ipsīus Sullae domum ēvertērunt [= dīruērunt].
9. Mox vērō Sulla urbem ingressus ducēs Mariānōs vīcit ad portam Collīnam [< collis]; quī sē nōn dēdidērunt in aciē et in fugā occīsī sunt īrā victōrum īnsatiābilī [= quae satis habēre nōn potuit].
10. Sulla dē Mithridāte triumphāvit atque Cn. Pompēius dē Āfricā quārtum et vīcēsimum annum agēns [= XXIV annōs nātus].
11. In bellō cīvīlī ultrā [= suprā] CL mīlia hominum periērunt, in iīs XXIV cōnsulārēs, VII praetōriī, LX aedīliciī [< aedīlis], CC ferē senātōrēs.