1. Cum Sulla rem pūblicam composuisset [= ōrdināvisset], Sertōrius in Hispāniā variō successū [= fortūnā] contrā Rōmānōs pugnāvit.
2. Interim in Asiā, dum Mithridātēs apud Cyzicum commorātur [= morātur], Lūcullus eum vīcit et Bȳzantium fugāvit.
3. Eōdem tempore LXXIV gladiātōrēs ē Capuae lūdō gladiātōriō effūgērunt ac magnō servōrum exercitū congregātō [con- < grex] bellum servīle mōvērunt.
4. L. Lūcullus, fugātō Mithridāte, etiam Tigrānem, rēgem Armeniae, vīcit, quī cum septem mīlibus quīngentīs equitibus et centum mīlibus sagittāriīs [< sagitta] vēnerat.
5. Pīrātae, quī omnia maria īnfēstābant [< īnfēstus], ā Cn. Pompēiō māximā celeritāte [< celer] victī sunt.
6. Bellō pīrāticō [< pīrāta] cōnfectō, lēx lāta est, ut eīdem Pompēiō mandārētur bellum Mithridāticum, praesertim [= praecipuē] cum is in Ciliciā adesset cum exercitū.
7. Cicerō, ōrātor disertissimus [= eloquentissimus] quī hanc lēgem suāsit, erat fīlius equitis locuplētis [= dīvitis].
8. Postquam togam virīlem [< vir] sūmpsit, Cicerō in forō ā Q. Mūciō Scaevolā īnstituēbātur [= docēbātur] itemque ā Molōne, rhētore [= magistrō dīcendī] Graecō.
9. Simul ōrātōrēs quī tum excellēbant [= praestābant] assiduē audiēbat.
10. Hīs magistrīs in ēloquentiā [< ēloquēns] exercitābātur [< exercēbātur], ut causās agere [= reōs dēfendere] disceret.
11. Sex. Rōsciō, parricīdiī reō, patrōnus [= dēfēnsor] fuit, eōque patrōciniō [< patrōnus] māximam laudem meruit.
12. Sed ōrātor fervēns [= ārdēns] ita in dīcendō omnēs nervōs contendēbat ut vōx et vīrēs eum dēficerent.
13. Ergō in Graeciam et Asiam profectus est, ut vōcem remitteret [<> contenderet] et ōrātiōnī abundantī [= superfundentī] moderārētur [= temperāret].
14. Cicerō ipse dē doctrīnā [< doctor] suā iuvenīlī/iuvenālī [< iuvenis] nārrat in librō cui titulus est 'Brūtus' sīve 'Dē clārīs ōrātōribus'.