1. Bellō cīvīlī in Italiā compositō, quis bellum in Hispāniā mōvit? Sertōrius bellum in Hispāniā fēcit.
2. Quō successū Metellus et Pompēius cum Sertōriō pugnāvērunt? Metellus et Pompēius variō successū cum Sertōriō pugnāvērunt.
3. Num Sertōrius ā Rōmānīs occīsus est? Sertōrius nōn ā Rōmānīs, sed ā suīs interfectus est.
4. Dardanīs victīs quō ūsque C. Scrībōnius Curiō penetrāvit? Dardanīs victīs Curiō ūsque ad Dānuvium flūmen penetrāvit.
5. Cūr P. Servīliō cognōmen 'Isauricō' datum est? P. Servīliō cognōmen 'Isauricō' datum est quia Isaurōs vīcerat.
6. Quī triumphī tum simul āctī sunt? Quattuor triumphī simul āctī sunt: Metellī, Pompēiī, Curiōnis, Servīliī.
7. Quem Nīcomēdēs, rēx Bīthȳniae, hērēdem fēcit? Nīcomēdēs testāmentō populum Rōmānum hērēdem fēcit.
8. Quī in Bīthȳniam adversus Mithridātem missī sunt? Cotta et Lūcullus cōnsulēs in Bīthȳniam adversus Mithridātem missī sunt.
9. Quod bellum in Italiā ā Spartacō mōtum est? Spartacus in Italiā bellum servīle mōvit.
10. Quid fēcit L. Lūcullus postquam Mithridātem ad Cyzicum vīcit? Lūcullus Mithridātem persecūtus est rēgnumque eius invāsit.
11. Ā quō receptus est Mithridātēs ē rēgnō suō fugātus? Mithridātēs profugus ā Tigrāne, rēge Armeniae, receptus est.
12. Victīs Mithridāte et Tigrāne, cūr bellum renovātum est? Bellum renovātum est quia mīlitēs in Pontō relictī sēditiōnem fēcērunt.
13. Quod bellum Cn. Pompēius paucīs mēnsibus cōnfēcit? Cn. Pompēius paucīs mēnsibus bellum pīrāticum cōnfēcit.
14. Quam lēgem tulit C. Mānīlius? C. Mānīlius lēgem tulit ut Pompēiō mandārētur bellum Mithridāticum.
15. Quis lēgem Mānīliam suāsit? Hanc lēgem suāsit Cicerō ōrātiōne quae vocātur 'Dē imperiō Cn. Pompēiī.'
16. Quārē pater Cicerōnis Rōmam migrāvit? Pater eius Rōmam migrāvit ut fīliī ab optimīs magistrīs docērentur.
17. Quōs ōrātōrēs excellentēs Cicerō in forō audiēbat? Cicerō adulēscēns M. Antōnium et Q. Hortēnsium ōrātōrēs audiēbat.
18. Quem parricīdiī reum Cicerō dēfendit? Cicerō Sex. Rōscium, quī patrem suum occīdisse accūsābātur, dēfendit.
19. Quārē Cicerō in Graeciam Asiamque profectus est? In Graeciam et Asiam profectus est, ut convalēsceret et vōcem remitteret.