LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LIII

Exercitium 6

1. Quibus doctōribus Cicerō adulēscēns sē dēdidit? Cicerō adulēscēns Diodotō Stōicō aliīsque doctōribus Graecīs sē dēdidit.

2. Cūr Cicerō nōn modo Latīnē, sed etiam Graecē dēclāmābat? Graecē dēclāmābat, ut ā Graecīs doctōribus corrigī et docērī posset.

3. Quam causam pūblicam Cicerō prīmam ēgit? Cicerō prīmam causam pūblicam prō Sex. Rōsciō parricīdiī reō dīxit.

4. Eō tempore quī habitus corporis et quae figūra Cicerōnī erat? Eō tempore Cicerōnī erat corpus gracile et īnfīrmum.

5. Cūr amīcī et medicī eum hortābantur ut causās agere dēsisteret? Amīcī et medicī eī suāsērunt ut requiēsceret valētūdinis causā.

6. Quid fēcit Cicerō ut cōnsuētūdinem dīcendī mūtāret? In Asiam profectus est, ut convalēsceret et genus dīcendī mūtāret.

7. Quod studium Cicerō Athēnīs renovāvit? Athēnīs studium philosophiae renovāvit doctōre Antiochō.

8. In Asiā quibus rhētoribus Cicerō studuit? In Asiā summīs rhētoribus studuit, in prīmīs Menippō Stratonīcēnsī.

9. Quis Cicerōnem Rhodī artem ōrātōriam docuit? Rhodī Cicerō sē ad Molōnem rhētorem applicāvit.

10. Quālis Cicerō Rōmam sē recēpit? Bienniō post Cicerō sē recēpit exercitātior ac paene commūtātus.

11. Quī duo ōrātōrēs tum Rōmae excellēbant? Rōmae tum excellēbant duo ōrātōrēs, Cotta et Hortēnsius.

12. Quem honōrem Cicerō petīvit, cum ex Asiā rediisset? Ex Asiā reversus Cicerō quaestūram petīvit.

13. Cūr Cicerō patrōnus Siculōrum factus est? Patrōnus Siculōrum fuit, quia in Siciliā quaestūrā fūnctus erat.

14. Cūr Cicerō tantā populī voluntāte cōnsul creātus est? Cicerō propter industriam in causīs animōs hominum ad sē converterat.


Index Cap. 53 Ecercitium 5 Cap. 53 Exercitium 7