LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LIV

Exercitium 10

1. Quae virtūtēs praeter bellandī in imperātōre quaerenda sunt? Virtūtēs imperātōriae sunt innocentia, temperantia, fidēs, hūmānitās.

2. Num innocentēs et temperantēs fuērunt imperātōrēs Rōmānī? Imperātōrēs Rōmānī avārissimī sociīs māximās calamitātēs attulērunt.

3. Cūr nēmō Cicerōnī imperātōrum vitia memorantī īrāscitur? Nēmō Cicerōnī īrāscī potest, quia nēminem nōminat.

4. Num exercitūs Rōmānī hostium tantum urbēs dēlēvērunt? Etiam cīvitātēs sociōrum ā mīlitibus hībernantibus dēlētae sunt.

5. Quem ad modum Pompēiī mīlitēs in Asiā hībernant? Mīlitēs Pompēiī ita hībernant ut sociīs nōn noceant.

6. Quae rēs cēterōs imperātōrēs remorārī solent? Cēterī imperātōrēs avāritiā ad praedam, libīdine ad voluptātem dēvocantur.

7. Cūr Pompēius celerius quam cēterī imperātōrēs prōgredī potuit? Ille iīs rēbus quae aliōs imperātōrēs remorārī solent retardātus nōn est.

8. Prīvātīsne dē iniūriīs querentibus difficile est Pompēium adīre? Ad Pompēium facilis est aditus prīvātōrum quī dē iniūriīs queruntur.

9. Pompēiō bellō pīrāticō praepositō, quid Rōmae effectum est? Simul ac Pompēius bellō pīrāticō praefectus est, Rōmae vīlitās facta est.

10. Quid in Asiā effectum est adventū Pompēiī? Adventū Pompēiī impetūs Mithridātis et Tigrānis retardātī sunt.

11. Quid Cicerō Pompēium exercitū suō perfectūrum esse spērat? Cicerō spērat Pompēium imperiō et exercitū suō sociōs cōnservātūrum esse.


Index Cap. 54 Ecercitium 9 Cap. 54 Exercitium 11