LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LIV

Exercitium 2

1 Ā quibus rēgibus bellum sociīs Rōmānōrum illātum est? Ā Mithridāte et Tigrāne sociīs Rōmānōrum bellum illātum est .

2. Quid litterīs ex Asiā dē bellō nūntiābātur? Ex Asiā nūntiābātur 'Bīthȳniam vāstātam, Cappadociam expugnātam esse.'

3. Quem sociī et cīvēs ad id bellum imperātōrem dēposcēbant? Sociī et cīvēs Rōmānī ūnum Pompēium ad id bellum imperātōrem dēposcēbant.

4. Quae rēs agēbantur in bellō Mithridāticō? In eō bellō agēbantur glōria populī Rōmānī, salūs sociōrum, bona cīvium.

5. Quod scelus Mithridātis atrōcissimum inultum relinquēbātur? Quod rēx ūnō diē tōtā in Asiā omnēs cīvēs Rōmānos trucīdandōs cūrāvit!

6. Quī imperātōrēs dē Mithridāte triumphāvērunt? Imperātōrēs L. Sulla et L. Mūrēna dē Mithridāte triumphāvērunt.

7. Quid rēx fēcit ut in duōbus locīs dīversīs bellum gererētur? Lēgātōs in Hispāniam mīsit ut Sertōrium socium sibi adiungeret.

8. Quis bellō Hispāniēnsī fīnem dedit? Cn. Pompēius bellī Hispāniēnsis fīnem fēcit.

9. Cūr L. Lūcullus Mithridātem nōn dēvīcit? Lūcullus magnīs rēbus gestīs ā bellō Mithridāticō revocātus est.

10. Quae causa fuit bellī Achāicī et Corinthī dēlendae? Lēgātīs Rōmānīs violātīs bellum Achaeīs illātum est et Corinthus dēlēta.


Index Cap. 54 Ecercitium 1 Cap. 54 Exercitium 3