1. Quis fuit Ariobarzānēs et quid eī accidit? Ariobarzānēs, rēx Cappadociae, ē rēgnō suō expulsus est.
2. Quī duo rēgēs tōtī Asiae imminēbant? Rēgēs Mithridātēs et Tigrānēs tōtī Asiae imminēbant.
3. Cūr sociī certum imperātōrem dēposcere nōn audēbant? Pompēium imperātōrem dēposcere nōn sine magnō perīculō poterant.
4. Quā dē causā Pompēius in Asiam advēnerat? Pompēius in Asiam vēnerat ad bellum pīrāticum.
5. Quālem imperātōrem sociī Pompēium esse audīverant? Sociī eum māximā temperantiā, mānsuētudine, hūmānitāte esse audīverant.
6. Quae bella Rōmānī propter sociōs suōs gessērunt? Rōmānī prō sociīs bella gessērunt cum Antiochō, Philippō, Aetōlīs, Poenīs.
7. Cūr hōc bellō salūs sociōrum studiōsius dēfendenda erat? Dēfendenda erat salūs sociōrum quia dē māximīs vectīgālibus agēbātur.
8. Cūr vectīgālia Asiae māiōra sunt quam cēterārum prōvinciārum? Māiōra sunt vectīgālia Asiae quia illa prōvincia ūberrima est.
9. Quid fierī solet cum hostēs appropinquant? Cum hostēs appropinquant, agrī cultūra dēseritur et mercātūra cessat.
10. Quid est negōtium pūblicānōrum? Pūblicānōrum negōtium est vectīgālia exercēre atque exigere.
11. Quī cīvēs Rōmānī timēbant nē rem ac fortūnās āmitterentur? Quī in Asiā negōtiābantur timēbant nē rem ac fortūnās āmitterent.
12. In bellō Mithridāticō quae rēs dēfendēbantur? Dēfendēbātur glōria Rōmānōrum, salūs sociōrum, fortūnae multōrum cīvium.