LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LIV

Exercitium 5

1. Cicerō dīcit 'ā Lūcullō urbem Cyzicum līberātam esse, classem hostium dēpressam [= dēmersam], permultās [= plūrimās] urbēs captās cum domiciliīs [= domibus] rēgis, atque ipsum rēgem ē rēgnō patriō expulsum esse'.

2. Hīs verbīs Cicerō opīnātur [= arbitrātur] sē L. Lūcullō satis laudis impertīvisse [= tribuisse]

3. Rēx fugiēns aurum et argentum ac rēs pretiōsissimās, quās in rēgnum suum congesserat [= contulerat], relīquit.

4. Collēctiō [< colligere] hārum rērum mīlitēs Rōmānōs in persequendī studiō tardāvit [< tardus].

5. Tigrānēs, misericordiā [< miser + cor] commōtus, Mithridātēn fugientem excēpit eumque afflīctum [= perculsum] ērēxit perditumque recreāvit [= rūrsus vigentem fēcit].

6. Armeniōrum opīniō [< opīnārī] erat 'exercitum Rōmānum vēnisse fānī dīvitissimī et religiōsissimī [< religiō] dīripiendī causā.'

7. Mīlitēs Rōmānī, commōtī nimiā longinquitāte [< longinquus] locōrum ac dēsīderiō [< dēsīderāre] suōrum, reditum magis quam prōgressiōnem [< prōgredī] quaerēbant!

8. Mithridātēs autem, quī magnīs adventīciīs [< adventus] auxiliīs iuvābātur, rūrsus in exercitum Rōmānum impetum fēcit.

9. Hīc Cicerō gravissimam bellī offēnsiōnem [= calamitātem] praeterit [= praetermittit].

10. Fortasse Lūcullus iīs incommodīs [<> commodīs] aliquā ex parte medērī [= remedium dare] potuisset, sed tum eī successor missus est M'. Glabriō.

11. Certē Rōmānī ea quae Cicerō cōnsultō [= cōnsiliō] praeterit coniectūrā perspicere [: intellegere ] poterant.

12. Medēam praedicant [= nārrant] in fugā frātrem suum necāvisse et membra eius dissipāvisse [= dispersisse], ut patrem persequentem retardāret.


Index Cap. 54 Ecercitium 4 Cap. 54 Exercitium 6