LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LIV

Exercitium 7

1. Postquam Cicerō dē magnitūdine bellī dīxit, restat [= reliquum est] ut dīcat dē imperātōre ad bellum dēligendō.

2. Cicerō dīcit 'nōn difficilem esse hanc dēlīberātiōnem [< dēlīberāre], quia ūnus sit Cn. Pompēius quī omnēs hominēs cum nostrae aetātis tum antīquitātis [< antīquus] virtūte superet.'

3. Quattuor hās rēs in summō imperātōre inesse oportet: scientiam reī mīlitāris, virtūtem, auctōritātem, fēlīcitātem.

4. Pompēius iam puer mīlitiam discere concupīvit [= cupīvit], adulēscens imperātor fuit, saepius cum hoste cōnflīxit quam quisquam cum inimīcō concertāvit [= certāvit].

5. Pompēiī virtūs imperātōria [< imperātor] tanta est ut nūlla ōrātiō eī pār esse [= eam aequāre] possit; dē quā nihil cuiquam novum aut inaudītum [= nōn iam audītum] afferrī potest.

6. Plūrimī hostēs ab hōc superātī ac prōstrātī [= dēlētī] sunt.

7. Bellum servīle taetrum [= horribile] et perīculōsum iam exspectātiōne eius attenuātum [ad- < tenuis] est, adventū sublātum.

8. Nōndum tempestīvō [= opportūnō] ad nāvigandum marī, Pompēius Siciliam adiit, Āfricam explōrāvit, inde in Sardiniam et in Italiam vēnit: nēmō cōnsequendī quaestūs [= lucrī] causā tam brevī tempore tot loca adiit.

9. Postquam Italiae duo maria fīrmissimīs praesidiīs adōrnāvit [= ōrnāvit], Brundisiō profectus ūndēquīnquāgēsimō [XLIX] diē Ciliciam ad imperium Rōmānum adiūnxit.

10. 'Prō [= Ō], dī immortālēs!' exclāmat Cicerō, 'Tantum bellum, tam longē lātēque dispersum, Cn. Pompēius extrēmā hieme apparāvit, ineunte [= prīmō] vēre suscēpit, mediā aestāte cōnfēcit!'


Index Cap. 54 Ecercitium 6 Cap. 54 Exercitium 8