1. Nōn sōlum bellandī virtūs in summō imperātōre quaerenda est, sed aliae multae artēs administrae [= ministrae] sunt huius virtūtis, ut innocentia [< innocēns], temperantia, fidēs, facilitās [< facilis], hūmānitās.
2. Quīdam imperātōrēs centuriātūs [= dignitātēs centuriōnum] vēndunt aut pecūniam ex aerāriō dēprōmptam [= prōmptam] propter avāritiam Rōmae in quaestū relinquunt.
3. Ex admurmurātiōne [= murmur assentium] cīvium Cicerō intellegit eōs agnōscere quī haec fēcerint, etsī nēminem nōminat; quārē sī quis eī īrāscitur [= īrātus fit], ipse dē sē cōnfitētur!
4. Propter avāritiam imperātōrum exercitūs Rōmānī, quōcumque [= in quemcumque locum] vēnērunt, magnās calamitātēs afferunt, id quod etiam cīvēs Rōmānī recordantur [= reminīscuntur].
5. Neque enim exercitum continēre [= coercēre] potest imperātor quī ipse sē nōn continet.
6. Pompēius vērō tantā continentiā [< continēns] est ut nēminī pācātō noceat neque cuiquam vim afferat ut sūmptum [= impēnsam] faciat in
mīlitēs.
7. Hīberna sunt hiemis, nōn avāritiae perfugium [< perfugere]!
8. Pompēium ad bella properantem nihil remorātum est [= retardāvit]: nōn avāritia ad praedam dēvocāvit, nōn amoenitās [< amoenus] ad dēlectātiōnem [< dēlectāre], nōn nōbilitās urbis ad cognitiōnem [< cognōscere].
9. Ita facilēs aditūs ad eum prīvātōrum, ita līberae querimōniae [= querēllae] dē iniūriīs sunt, ut facilitāte īnfimīs pār esse videātur.
10. Pompēius, quī etiam dīcendī gravitāte [< gravis] et cōpiā valet, auctōritāte plūrimum potest.
11. Nam quō diē pīrāticō bellō praefectus est, nōmine Pompēiī māxima vīlitās [< vīlis] ex summā cāritāte [< cārus] cōnsecuta est.
12. Huius adventus in Asiam Mithridātem īnsolitā [<> solitā] victōriā īnflātum [= superbum factum] continuit et Tigrānem Asiae magnīs cōpiīs minitantem [= minantem] retardāvit.
13. Cicerō dīcit 'imperiī Rōmānī splendōrem [< splendēre] lūcem afferre nātiōnibus exterīs.'
14. Rēmigēs dīcuntur quī rēmigant.