LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LV

Exercitium 1

1. Fēriīs Latīnīs P. Scīpiō Aemiliānus in hortīs esse cōnstituit ut corpus et animum relaxāret [= ōtiō remitteret].

2. Familiārēs eius 'sē ad eum frequenter ventitātūrōs [= saepe ventūrōs] esse' dīxerant.

3. Prīmus vēnit Q. Tūberō. 'Permagnum est' inquit, 'tē nancīscī [= invenīre, adipīscī] ōtiōsum. Sumus multī parātī, sī tuō commodō fierī potest, abūtī [= plānē ūtī] tēcum hōc ōtiō.'

4. Scīpiō et Tūberō disputāre [= disserere] coepērunt dē duōbus sōlibus quōs multī 'sē vīdisse' dīcēbant, nam Tūberō eius modī rēs caelestēs investīgāre [in- < vestīgium] studēbat.

5. Scīpiō dīxit 'sē nōn nimis assentīrī Panaetiō, quī haec caelestia vel studiōsissimē conquīrere [= quaerere] solēret, sed potius Sōcratī, quī eās rēs nihil omnīnō ad vītam hominum attinēre [= pertinēre] cēnsēret.'

6. Hunc sermōnem dirēmit interventus [< intervenīre] L. Philī et P. Rutiliī, quōrum alterum Scīpiō in lectō suō collocāvit, alterum propter [= prope] Tūberōnem iussit assīdere/adsidēre [= cōnsīdere].

7. Vix repetītus erat sermō, cum puer [= servus] nūntiāvit 'venīre Laelium'; cuius adventus Scīpiōnī pergrātus [= valdē grātus] fuit.

8. Cum paululum [= paulum] collocūtī essent in porticū, amīcī fēriātī [< fēriae] in prātō [= āreā herbā opertā] cōnsēdērunt in locō aprīcō [<> opācō], ibique dē istō alterō sōle disputāre perrēxērunt.

9. Laelius ā Philō quaesīvit 'num satis iīs explōrāta essent quae in rē pūblicā agerentur, sīquidem [= quoniam] quaererent quid agerētur in

caelō?'

10. Atquī [= at tamen] Laelium ipsum, ut omnēs avidōs sapientiae, ipsa rērum cognitiō et cōnsīderātiō [< cōnsīderāre] dēlectābat.

11. Mīlitiae Scīpiōnem ut deum colēbat Laelius, domī vicissim [= contrā] Laelium observābat in parentis locō Scīpiō.

12. Domus nostra est quam parietēs nostrī cingunt.

13. Potius sērō [<> mātūrē] quam numquam auxilium ferendum est.


Index Cap. 54 Ecercitium 14 Cap. 55 Exercitium 2