1. Ubi P. Scīpiō Aemiliānus fuit fēriīs Latīnīs annō DCXXV a. u. c.? P. Scīpiō Aemiliānus fēriīs Latīnīs in vīllā suā esse cōnstituerat.
2. Sōlusne Scīpiō tunc in hortīs fuit? Nōn sōlus erat, nam familiārēs eius frequenter ad eum ventitābant.
3. Quārē familiārēs eius iīs diēbus ad eum ventitāvērunt? Familiārēs ad Scīpiōnem vēnērunt ut cum eō ōtiōsō dissererent.
4. Dē quā rē Tūberō prīmum cum Scīpiōne disserere voluit? Tūberō dē 'alterō sōle', quī in caelō appāruerat, disserere voluit.
5. Quī sermōnī eōrum intervēnērunt? Huic sermōnī intervēnērunt L. Fūrius et P. Rutilius.
6. Quem deinde puer venīre nūntiāvit? Ut Scīpiō hōs salūtāvit, puer nūntiāvit 'venīre ad eum Laelium.'
7. Quālis amīcitia fuit inter Scīpiōnem et Laelium? Ea amīcitia inter eōs fuit ut Scīpiō Laelium in parentis locō observāret.
8. Cūr in aprīcō locō cōnsēdērunt disputantēs? In aprīcō locō cōnsēdērunt, quod tempus annī hībernum erat.
9. Quid Laelius cēterōs interrogāvit? Laelius eōs interrogāvit 'quid agerent et cui sermōnī intervenīret?'
10. Dē quibus rēbus Laelius disputāre māluit? Laelius māluit dē rē pūblicā disputāre.