LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LV

Exercitium 4

1. Dē quibus rēbus amīcī disputāre coepērunt? Dē rēbus caelestibus disputāre coepērunt.

2. Quōmodo Archimēdēs mōtūs astrōrum dēclārāvit? Archimēdēs mōtūs astrōrum in globō aēneō dēclārāre cōnātus est.

3. Quid Laelius dē eius modī disputātiōnibus cēnsēbat? Laelius eius modī disputātiōnēs inūtilēs esse exīstimābat.

4. Quae Laelius māiōra esse intellegēbat? Ille māiōra intellegēbat ea quae efficiant ut cīvitātī ūsuī sīmus.

5. In quās partēs populus Rōmānus eō tempore dīvīsus erat? Populus Rōmānus in duās partēs, optimātēs et populārēs, dīvīsus erat.

6. Quid efficiendum erat ut Rōmānī melius et beātius vīverent? Efficiendum erat ut Rōmānī senātum et populum ūnum habērent.

7. Quid Laelius Scīpiōnem rogārī voluit? Scīpiōnem rogārī voluit 'quem exīstimāret esse optimum statum cīvitātis?'

8. Quid Scīpiōnem dē rē pūblicā Rōmānā dīxisse meminerat? Laelius meminerat Scīpiōnem dīxisse 'rem pūblicam Rōmānam optimam esse.'

9. Quid fēcit Scīpiō antequam dē rē pūblicā disputāre coepit? Prīmum explicāvit quid esset 'rēs pūblica.'

10. Quae sunt tria genera cīvitātis? Tria genera cīvitātis sunt rēgnum, cīvitās optimātium, cīvitās populāris.

11. Quārum rērum expers est populus in rēgnō et in optimātium dominātū? In rēgnō populus iūris expers est, in optimātium dominātū lībertātis.


Index Cap. 55 Ecercitium 3 Cap. 55 Exercitium 5