1. Quod reī pūblicae genus Scīpiō cēterīs praestāre dīcit? Scīpiō dīcit 'cēterīs praestāre genus reī pūblicae ex tribus mixtum.'
2. Quid reī pūblicae fīrmitūdine prohibētur? Reī pūblicae fīrmitūdine prohibētur nē exsistat factiō aut cōnfūsiō.
3. Quis rem pūblicam Lacedaemoniōrum cōnstituit? Lycūrgus rem pūblicam Lacedaemoniōrum lēgibus cōnstituit.
4. Num rēs pūblica Rōmāna ūnīus ingeniō cōnstitūta est? Rēs pūblica Rōmānōrum nōn ingeniō ūnīus, sed multōrum cōnstitūta est.
5. Unde incipit ōrātiō Scīpiōnis dē rē pūblicā Rōmānā? Ōrātiō Scīpiōnis incipit ā Rōmulō, prīmō rēge Rōmānōrum.
6. Cūr Rōmulus et Remus ā rēge Amūliō expōnī iussī sunt? Amūlius eōs expōnī iussit quia nepōtēs erant frātris ab eō pulsī.
7. Amūliō occīsō, quid fēcit Rōmulus? Rōmulus novam urbem condidit, quam ē suō nōmine 'Rōmam' vocāvit.
8. Virginibus raptīs, quōmodo pāx cum Sabīnīs facta est? Ipsae Sabīnae raptae ōrāvērunt ut pāx fieret.
9. Quōmodo Rōmulus cīvēs locuplētāvit? Cum bella prosperē gessisset, cīvēs suōs praedā locuplētāvit.
10. Quae duo fīrmāmenta reī pūblicae Rōmulus peperit? Ille dīcitur duo fīrmāmenta reī pūblicae peperisse: auspicia et senātum.
11. Cūr Rōmulus mortuus in deōrum numerō collocātus putābātur? Deus esse putābātur quia Proculus dīxit 'Rōmulum deum sibi obviam iisse.'