1. Quis est 'prīnceps ille quō nēmō in scrībendō praestantior fuit'? Hīs verbīs Scīpiō Platōnem dēscrībit.
2. Quālis est rēs pūblica quam Platō dēscrīpsit? Platō cīvitātem exstrūxit praeclāram quidem, sed animō fictam.
3. Quam rem pūblicam dēscrībit Scīpiō? Scīpiō rem pūblicam vēram dēscrībit.
4. Num Lycūrgus rēgem dēligendum esse dūxit? Lycūrgus rēgem habendum dūxit quī Herculis stirpe generātus esset.
5. Post interrēgnum unde Rōmānī novum rēgem accīvērunt? Rōmanī rēgem suum secundum Curibus accīvērunt.
6. Quid rēx Numa Rōmānōs docuit? Rēx Numa Rōmānōs pācis mōrēs docuit.
7. Quōmodo Numa animōs cīvium bellicōsōs mītigāvit? Numa animōs cīvium caerimōniīs religiōnis mītigāvit.
8. Quālis fuit ultimus rēx Rōmānōrum? Ultimus rēx Tarquinius Superbus tyrannus crūdēlis fuit.
9. Quid fēcit fīlius rēgis cum suam libīdinem regere nōn posset? Sextus, fīlius rēgis, Lucrētiam, uxōrem Collātīnī, stuprāvit.
10. Quōmodo L. Brūtus mortem Lucrētiae ultus est? Brūtus cīvēs Rōmānōs concitāvit ut rēgem et fīliōs eius exigerent.
11. Quid Scīpiō dīcit dē tyrannō iniūstō? Scīpiō dīcit 'nūllum animal taetrius aut invīsius esse quam tyrannum!'
12. Dē quibus rēbus tertiō diē disputātum est? Tertiō diē dē bōnō rēctōre cīvitātis ac dē praemiīs eius disputātum est.