1. Masinissa senex Scīpiōnem iuvenem complexus collacrimāvit [= lacrimāvit] ac suspiciēns ad caelum grātiās ēgit Sōlī et reliquīs caelitibus [= caelestibus] 'quod in suō rēgnō cōnspiceret P. Scīpiōnem...'
2. Deinde multīs verbīs ultrō citrōque habitīs sermōnem dē Scīpiōne Āfricānō in multam [: sēram] noctem prōdūxērunt.
3. Ut cubitum [< cubāre] discessit, Scīpiō in somnīs vīdit avum suum Scīpiōnem Āfricānum stantem inter stēllās in excelsō [= celsissimō] et illūstrī [= clārissimō] locō.
4. Avum agnōscēns cohorruit [= co- < horrēre] Scīpiō.
5. Ille vērō Karthāginem ostendēns 'Hanc urbem' inquit 'hōc bienniō cōnsul ēvertēs [= exscindēs], eritque cognōmen id tibi per tē partum quod habēs adhūc hērēditārium [< hērēs] ā nōbīs.'
6. Postrēmō praedīxit 'cum octiēs/octiēns [8*] septēnōs aetātis annōs cōnfēcisset, quae esset summa fātālis [< fātum], Scīpiōnem dictātōrem fore, sī impiās propinquōrum manūs effūgisset.'
7. Haec Scīpiōnem nārrantem audiēns ingemuit [= gemere coepit] Laelius, sed Scīpiō arrīdēns [= ad eum rīdēns] eum rogāvit 'nē sē ē somnō excitāret!' et somnium nārrāre perrēxit.
8. Nihil exsulī potius est [= nihil exsul māvult] quam ut patriam suam videat.
9. Numantiā reversus Scīpiō rem pūblicam cōnsiliīs Gracchōrum perturbātam offendit [= invēnit].
10. Sōlis ānfrāctū [= cursū annuō] cōnficitur annus.
11. In discrīmine salūs cīvitātis nītitur [= sita est] in dictātōre.