LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LVI

Exercitium 2

1. Cūr P. Scīpiō Aemiliānus rēgem Masinissam convenīre cupīvit? Scīpiō Masinissam convenīre cupīvit quod is avī Scīpiōnis meminerat.

2. Quōmodo Masinissa senex Scīpiōnem iūvenem accēpit? Masinissa Scīpiōnem iuvenem apparātū rēgiō accēpit eumque complexus est.

3. Dē quō Masinissa in multam noctem locūtus est? Masinissa nihil nisi dē P. Scīpiōne Āfricānō locūtus est.

4. Cum cubitum discessit, quid Scīpiō in somnīs vīdit? Scīpiō in somnīs avum suum inter stēllās caelī stantem vīdit.

5. Quōmodo Scīpiō avum suum agnōvit? Scīpiō avum suum agnōvit ex imāgine eius quam domī in ātriō habēbat.

6. Quam urbem Scīpiō Āfricānus nepōtī suō ostendit? Scīpiō Āfricānus nepōtī suō urbem Karthāginem ostendit.

7. Quās rēs eum in Āfricā et in Hispāniā gestūrum esse praedīxit? Praedīxit 'eum Karthāginem et Numantiam captūrum et dēlētūrum esse.'

8. Quid dīxit de fortūnā nepōtis cum dē Numantiā triumphāvisset? Nepōtī suō dīxit 'viam fātōrum ancipitem esse post triumphum.'

9. Num Scīpiō Aemiliānus dictātor creātus est? Scīpiō Aemiliānus mortuus est antequam dictātor fierī potuit.

10. Quibus Scīpiō somnium suum nārrāvit? Scīpiō somnium suum Laeliō cēterīsque familiāribus suīs nārrāvit.


Index Cap. 56 Ecercitium 1 Cap. 56 Exercitium 3