LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LVI

Exercitium 3

1. In somnīs Scīpiō avum dīcere audīvit 'bonīs cōnservātōribus [< cōnservāre] cīvitātum certum esse in caelō dēfīnītum [dē- < fīnis] locum, ubi beātī aevō [= aetāte] sempiternō fruantur.'

2. Interrogātus 'viveretne ipse et aliī quōs nōs exstīnctōs/extīnctōs [: mortuōs] arbitrārēmur' respondit 'hōs vīvere quī ē corporum vinclīs [= vinculīs] tamquam ē carcere ēvolāvissent.'

3. Hīc Paulus pater appāruit et fīlium, quī alacer [= prōmptus] erat ad migrandum in caelum, monuit 'nē iniussū deī ex hominum vītā migrāret, nē mūnus hūmānum assignātum ā deō dēfugeret.'

4. 'Hominēs enim' inquit 'sunt hāc lēge generātī, quī [: ut] tuērentur illum globum quem in hōc templō [= spatiō sacrō] vidēs, quae 'terra'

dīcitur iīsque animus datus est ex illīs sempiternīs stēllīs quae

globōsae [< globus] et rotundae, dīvīnīs animātae [< anima] mentibus,

circōs [= orbēs] suōs cōnficiunt celeritāte mīrābilī.'

5. Paulus fīlium suum monuit ut iūstitiam et pietātem [< pius] coleret.

6. 'Ea vīta' inquit 'via est in caelum et in coetum eōrum quī corpore laxātī [= solūtī] illum incolunt locum quī 'orbis lacteus [< lac]' nūncupātur.'

6. Orbis lacteus est circus splendidissimō candōre [= colōre candidō] inter stēllās ēlūcēns.

7. Ūniversus mundus cōnstat ex novem orbibus vel globīs, quī volvuntur [= circum aguntur] cursū sempiternō, quōrum extimus [= extrēmus] est 'caelestis', in quō plūrimae stēllae īnfīxae [= fīxae] sunt.

8. Eī subiectī sunt [= sub eō positī sunt] septem, ex quibus medium Sōl obtinet, dux et moderātor [< moderārī] lūminum reliquōrum, mēns mundī et temperātiō [= vīs temperāns] quī cūncta radiīs suīs lūstrat [= illūstrat].

9. In īnfimō orbe vertitur lūna, ultima ā caelō, citima [<> ultima] ā terrā, quae sōlis fulgōre [< fulgēre] illūstrātur.

10. Suprā lūnam sunt aeterna omnia, subter [= īnfrā] nihil est nisi mortāle et cadūcum [< cadere].

11. Tellūs [= terra], quae in mediō mundō posita est, nōn movētur et in eam feruntur omnia pondera nūtū suō.

12. Ita philosophī affīrmant novem orbibus cōnexa [= coniūncta] esse omnia.

13. Scīpiō: 'Quoūsque [= quamdiū] in duās partēs dīvīsus populus Rōmānus erit?'

14. Color sōlis occidentis rutilus [= ruber] est.

15. Pūnctum [.] est nota minima.


Index Cap. 56 Ecercitium 2 Cap. 56 Exercitium 4